891 dedicatio templi mystici Caput XIX Dedicatio Templi Mystici Quemadmodum materialium, ita Mystici Templi duplex esse potest Dedicatio. [151] Prima illa, quam Spiritus Sanctus ministerio sacerdotis in nobis peregit, cum per salutare Baptismi Sacramentum sibi nos consecravit. De qua disertissimus atque pientissimus Pontifex Leo sermonem instituens hunc in modum cuilibet nostrum colloquitur: “Per Baptismatis Sacramentum Spiritus Sancti factus es Templum. Noli tantum habitatorem pravis de te actibus effugare, et diaboli te iterum subicere servituti: quia pretium tuum sanguis est Christi, quia in veritate te iudicabit, qui misericorditerb te redemit”164. a “quia” (PL ) b “in misericordia” (ibid.; attamen sunt fontes ubi legitur: “misericorditer”) Altera est, qua illius primae Consecrationis annuammemoriam facientes Deo pro sanctificatione [152] nostra gratias debitas persolvimus, et laetissima encaenia in spiritu gratitudinis ac fervoris Deo serviendi renovatione celebramus. Ah! quinam sunt, quibus haec sanctissima, et vere Christiano cuique propria, consuetudo inest diem illum, quo mundo caeloque simul nati sunt, pie recolendi? Ut nimirum animum poenitentia expient, Sacram Synaxim adeant, et quibus valent modis ac industria, Deo se gratissimos regenerationis sacrae exhibeant. Fateor me inter plurimas historias, etiam eorum, qui piorum virorum gesta conscripsere, unicum tantum, idque recens exemplum huius [153] Dedicationis Templi Mystici annuatim peragendae reperisse in vita Venerabilis et eximii Dei servi, P. Gasparis Drużbicki, Poloni, e Societate Iesu presbyteri165, nuper in lucem per celebrem theologum eiusdem Societatis, Admodum Reveren164 Leo Magnus, In Nativitate Domini nostri Iesu Christi, cap. III: Sermones, Sermo XXI [Al. XX]: PL 54(I), 193, n. 66. 165 Kasper Drużbicki SJ (1590–1662), teologus, pater spiritualis et magister in collegiis Societatis Iesu, magister novitiorum, bis Superior Provincialis, famosus praedicator; auctor plurium operum, ex quibus ca 60 asceticorum; mortuus in
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==