885 tectum templi mystici miam Dominus noster averteret, serio nos ad bene agendum prae- cepto sub hac paroemia Lc 12[, 35] obligavit: “Sint [137] lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris. Lumbos enim praecingimus” (ut optime caelestis Praeceptoris explicat mentem Gregorius) “cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus. Sed quia minus est mala non agere, [...] protinus additur: Et lucernae ardentes in manibus vestris. Lucernas quippe ardentes in manibus tenemus, cum per bona opera proximis nostris lucis exempla monstramus. De quibus profecto operibus Dominus dicit: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est” [Mt 5, 16]146. Obvia haec Romani Praesulis interpretatio, sed ad rem nulla accomodatior. [138] Huc etiam collimavit Ioannes Evangelista, cum scriberet: “Si dixerimus, quoniam societatem habemus cum eo” (aeternam lucem Deum intelligit) “et in tenebris ambulamus; mentimur, et veritatem non facimus. Si autem in luce ambulamus, sicut et ipse est in luce; societatem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Christi Filii eius emundat nos ab omni peccato” (1 Io 1, 6-7)a. Tenebrae denotant peccata, lux opera sancta. Utrumque complexus Paulus con- versis Ephesiis scribens: “Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino” [Eph 5, 8]. Tunc profecto veri Christiani noscimur, cum non in tenebris, sed in luce cernimur [139] esse Christi ves- tigia sequendo, iuxta eius testimonium: “Qui sequitur me, non ambulat in tenebris” [Io 8, 12]. a “l. c. 17” (TDM), sed “17” in textu manuscripto erat indubitanter “1,7”. Unde memoratus Divini Evangelii praeco ac scriptor Ioannes iterum nobis dicta repetens: “Qui dicit se” (ait) “in ipso”, nempe in Christo, “manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare” (ep. 1, c. 2,6). “Omnis” enim “qui in eo manet, non peccat; et omnis, qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum” (1 Io 3, 6). Nam “qui 146 Gregorius, Homiliae in Evangelia, l. I, Hom. XIII: PL, nn. 1481-1482, ubi haec allegatio verificata est.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==