Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

884 templum dei mysticum Inquire ina te: accusatoris primum partibus fungere, deinde iudicis, novissime deprecatoris, aliquando te offende”143. Quodsi forte Philosopho monenti oggannis, quid suadeat sanctissimus Doctor expende: “Integritatis tuae curiosus” (ait D. Bernardus) “explorator, vitam tuam in quotidiana discussione examina. Attende diligenter, quantum proficias, vel quantum deficias? qualis sis in moribus, et qualis in affectibus? quam similis sis Deo, vel quam dissimilis? quam prope, vel quam longe, non locorum intervallis, [135] sed morum affectibus? [...] Redde ergo te tibi, etsi non semper, vel saepe, saltem interdum. Rege tuos affectus, dirige actus, corrige gressus. In te nihil remaneat indisciplinatum. Pone omnes transgressiones tuas ante oculos tuos. Statue te ante te, tanquam ante alium, et sic temetipsum plange. Plora iniquitates et peccata, quibus Deum offendisti. Indica ei miserias tuas, ostende illi malitiam adversariorum tuorum; cumque coram eo lacrymis te maceraveris, precor te, ut bsis memor b mei” (Medit., c. 5 [1]).144 Hactenus Bernardus: cuius tu, monito melior, quotidie mentem purges examine stricto; sic erit aeternum mansio grata Deo. [136] a om. “in” (SAL) b-b “memor sis” (BMP) Caput XVII Tectum Templi Mystici Ex tectis Templa noscuntur; sic Christianus ex operibus ius- titiae, sine quibus nihil aliud est, nisi nomen inane. Severe de talibus ab Apostolo pronuntiatum, quod “Confitentur se nosse Deum, factis autem negant” (Tit 1, 16). Zelosus hic Augustinus: “Quomodo”, inquit, “Christianus dicetur ille, in quo actus Christiani non apparent?” (Tr. 10 in Ioan.)145 Quapropter, ut hanc a nobis infa143 Seneca Lucvius Annaeus, Ad Lucillum Epistolaurm liber de vivendi ratione, Cracoviae 1524, Fo. 18v. 144 Bernardus, Meditationes, c. V, n. 1: PL 184, 494 (n. 326, 14), ubi haec allegatio verificata est. 145 Textum hic allegatum invenire non potui in loco indicato: S. Augustini Tractatus X in Ioannis Evangelium.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==