883 mundities templi mystici Quartum hinc dependet. Invento aliquo in conscientia defectu, vel excessu, aut pluribus, hunc de iis tam in specie, si graves fuerint, quam in genere contritionis actum formabis: Doleo Domine Deus meus, summum et infinitum bonum, ex puro amore tui, quod te aliquando, praesertim hodie his peccatis (siste illa [132] in tribunali mentis tuae) offenderim, et ita dolere de omnibus et singulis totius vitae meae delictis vellem, imo de peccatis omnium hominum, sicut deberem, quam perfectissime. De- testor illa super omnia mala. Ignosce mihi, et nobis omnibus, propter merita Domini nostri Iesu Christi, Virginis Beatissimae et omnium Electorum tuorum. Amen. Quintum: O Deus! o bonitas! o Amor mi! amo te super omnia, et amari desidero ab omnibus, ut debet et potest Maiestas tua amari. Utinam te queam amare, sicut tu te ipsum amas, sicut te amat tua sacratissima humanitas, Virgo beatissima, et omnes electi. O Deus, [133] ex amore tui propono firmiter, me velle confessione sacramentali quantotius pro gloria tua delicta mea expiare omnia et singula, et per gratiam tuam emendare, pro iisque satisfacere. Sextum: Tandem aliquam tibi mortificationem assigna, tam in gratiarum actionem pro beneficiis, quam in satisfactionem pro culpis. Aut certe subito orationem aliquam institue, vel eleemosynam statue quamprimum elargiri, vel ieiunare, prout exigit qualitas aut magnitudo delicti, et Divinus spiritus intus docet. Sic enim emundabis TemplumDei, sic in eius gratia, et amore, et perfectione proficies. [134] Non contemnendum est, quod huc apprime facit Annaei142 monitum: “Quantum potes”, ait ille, “te ipsum coargue. 142 Sub hoc nomine denotatur quasi certe Lucius Annaeus Seneca, philosophus Romanus. Ita Sawa (cf. p. 67, no. 96), dum Jarra in eo Ioannem Annium Viterbiensem (m. 1502) videt (cf. p. 31, no. 1). Cf. notam 4, pro capite III. Allegatio non est verificata quia nescitur e quo opere Senecae provenit.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==