881 mundities templi mystici Itaque per mortem sensuum potius discamus quaerere Deum, inveniemus. Moriuntur illi, cum sapienter reguntur, cum substrahuntur illis talia, quibus ipsa bruta alliciuntur. Animali igitur homine mortuo, surget spiritualis, qui reperto in se possessoque Deo suaviter cum Paulo ingeminabit: “Vivo ego, iam non ego, vivit vero in me Christus” [Gal 2, 20]. Caput XVI Mundities Templi Mystici Habetur maxima, si hoc [127] saltem semel quotidie everratur. David hic imitandus, qui de se, (Ps 76, 7): “Scopebam”, inquit, “spiritum meum”. Praestat hoc examen conscientiae: quod quanto frequentius ac diligentius usurpatur, tanto mundiorem in homine Dei habitationem reddit. Et sane deploranda est non paucorum incuria, et error gravissimus: qui cubicula, vestes, patinas, non possunt ferre nisi nitidissima, conscientiae vero immunditiem non detestantur: qui corpus lavant, ungunt, modis omnibus expoliunt, animi nitorem negligunt. O Christiane! tu quotidie faciem abluis, quotidie purgas indumenta, quotidie [128] domum everris, cur id quotidie non facis cum Templo Dei, quod es tu? Animadverte igitur in diei totius cogitationes; expende, quae locutus es, multo diligentius, quae egisti? Omisistine bonum aliquod, aut admisisti malum? Quin ipsam intentionem factorum tuorum discute, et hoc insuper attende: an non potuerit bonum aliquod fieri melius? Methodum huius exercitii sanctissimi everrendae saltem quo- vis vespere Mysticae Domus Dei, hoc vulgari carmine habes expressam: Solve Deo grates, pete lumen, discute mentem, Delicti veniam posce, ac propone, satisfac. siis 1861, p. 155, non invenitur autem – quod notandum est – in editione sub tit. Sancti Augustini Hipponensis Episcopi Opera Omnia, XXV, Parisiis 1842.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==