880 templum dei mysticum avidam et diligentem auditionem cum impletione verbi Dei. “Bea- ti”, (dixit ipse Christus), “qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud” [Lc 11, 28]. a Grammatice verbum hoc esset possibile (uti Infinitivus Historicus) si proveniret a: “dormiturio,-ire”, sed in nullo dictionario linguae latinae talem formam invenire potui. Forsitan erat forma in Polonia saeculo XVII adhibita loco: “dormitum ire” Quapropter, ne hac beatitudine privemur, non Timotheo solum, sed cuivis fideli Paulus suggerit: “Bonus eris minister [124] Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae: [...] ineptas autem et aniles fabulas devita” (1 Tim 4, 6-7). Ego vero adicio: etiam confabulationes nobis vitandas esse, praesertim in Domo Dei, ac maxime tempore praedicationis. Addo insuper: ne quaestionibus quidem ac disceptationibus aures offerendas, quae non afferunt cum utilitate sanctimoniam. Multo magis vitandos esse sermones, ac lectiones etiam, quibus non modo utilitas inest nulla, sed pernicies inest maxima. “Si quis aliter docet [...]” (non vereor cum Doctore gentium pronuntiare) “superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones [125] et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt” (1 Tim 6, 3-5). Tandem de sensibus universis ad evitandam sensualitatem, in qua non reperitur Deus, hoc mihi liceat ex divinissimo Patre Augustino apponere: “Ego erravi sicut ovis quae perierat”, (loquitur is, qui aliquando fragilis erat), “quaerens te exterius” (Deum scilicet), “qui es interius. Et multum laboravi, quaerens te extra me, et tu habitas in me, si tamen ego desiderem te. Circuivi vicos et plateas civitatis huius mundi, quaerens te, [126] et non inveni: quia male quaerebam foris, quod erat intus. Misi nuntios meos, omnes sensus exteriores, ut quaererem te, et non inveni, quia male quaerebam” (Sol. c. 31)138. 138 Augustinus, Liber Soliloquiorum Animae ad Deum, c. XXXI, 1, in: Divi Aurelii Augustini Hipp. Ep. Meditationes, Soliloquia et Manuale, Lugduni-Pari-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==