Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

879 fenestrae templi mystici Caput XV Fenestrae Templi Mystici Sunt aures. Quamobrem? nam ceu per portas omnia, per fenes- tras clamor solus intrat forinsecus; ita per aures verba, non corpora. Tametsi cum verbis res ipsa insinuet se suaviter, et phantasiam primum, caetera denique facillime occupet, ipsumque altare foedet. Gloriatus fuit Ierosolymorum Sanctissimus Rex, templi sui hasce fenestras fuisse perfectissimas, [121] cum caneret: “Sac- rificium et oblationem noluisti, aures autem perfecisti mihi” (Ps 39, 7). Perfectae nempe sunt aures, quae solis piis ac salutaribus, honestis ac proficuis sermonibus patent: vanis, curiosis, infamatoriis, lascivis, parum religiosis, non dico blasphemis obserantur. Magna in illo Templo mundities, per cuius fenestras ne muscae quidem, non modo volucres aliquae, possunt intrare. Talem animi cordisque puritatem habiturus es, si clausis auribus vivas. Esto nivibus candidior, crystallo purior; denigrabere facile facili ad omnia auditu. “Corrumpunt abonos moresa”, iam olim sancte dictum, [122] “colloquia pravab” [1 Cor 15, 33]. a-a “mores bonos” (1 Cor: BSV) b “mala” (ibid.) Quot homines, et casti, et sancti, et non haeretici essent, si, quales harpyiae animo se illorum per aures ingerunt adverterent, easque aut fugarent, aut fugerent. Hoc providebat Apostolus, cum scribens carissimo suo Timotheo 2, 4,3, de remissis Christianis ita vaticinaretur: “Erit tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur” [2 Tim 4, 3-4]. In fastis veterum Patrum traditur, Sanctum quendam senecionem de verbis divinis inter suos sermonem instituisse. [123] At illi dormiturirea. Ubi vero lepidam narrationem orsus est, expergefacti subito arrectas aures praebuere dicenti. Nos miseros, cum fastidio nobis pia colloquia sunt, immo conciones ipsae: sapiunt vero curiosa, fabulosa, iniuriosa, damnosa. Licet non ignoremus, praedestinationis esse ad caelestem gloriam certissimum signum,

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==