878 templum dei mysticum Vere namque ibi continuo peccatur, ubi hae portae Templi Mys- tici continuo sunt apertae, ac patulae ubique cuique. Non uni Christiano fugatus e corde Deus dicere potest: “Oculi [119] tui avolare me fecerunt”133. Quamprimum quidpiam turpis ac mali per oculos in animum advolat, subito inde Pulchritudo Bonitasque summa avolat. Et non clausas hasce portas tenebis, qui vis, ut Deus tecum habitet, tuque cum Deo? Mansit utique cum verecundissimo iuvene B. Aloysio Gonzaga, qui Imperatricem, quam tres annos quotidie adibat, nunquam aspexit134. Mansit cum nuper in album Divorum relato Sancto Petro de Alcantara, Recollectorum Patre135, qui annos quadraginta nec virum, nec faeminam, intuitus est136. Nimirum, qui non ignorant, quod per oculos mors intrat [120] in animam, mille seras iis appendunt. Tu certe invigila, ne de Templo tuo lamentetur aliquis Isaias137: “Omnes portae eius destructae” [Thren 1, 4]. 133 Cf. Cant 6, 4: “Averte oculos meos a me, quia ipsi me avolare fecerunt”. 134 S. Luigi Gonzaga, S.J., († 1591). P. Papczyński potuit vitam eius cognoscere ex libro a p. Virgilio Cepari italice scripto et anno 1606 Romae typis dato (secutae sunt versiones in plurimas linguas), ubi de modestia oculorum huius Sancti legi- tur: “Luigi avendo fatto il viaggio d’Italia in Ispagna in compagnia dell’imperatrice, ed essendo andato quasi ogni dì, finché dimorò colà, col principe Diego a visitarla (con ...? ebbe mille occasioni di vederla); nondimeno fu tanto grande la modestia de’ suoi occhi, che dichiarò a lui di non averla veduta, nè mirata in faccia neppure una volta; sicché se l’avesse dinuovo veduta, non l’avrebbe conosciuta.” (Cepari Virgilio, Vita di S. Luigi Gonzaga della Compagnia di Gesù, Alba 1928, p. 69). 135 S. Petrus de Alcantara OFMObs., († 1562). In album Sanctorum eum Clemens IX die 28 aprilis 1669 retulit. Clemens X eius cultum anno 1670 ad totam Ecclesiam extendit (cf. Ghinato Alberto, Pietro d’Alcantara, santo, P. II: EC, IX, 1396). Notandum est quod revera S. Petrus de Alcantara vix “Recollectorum Pater” nominari potest, quia ad Minores Recollectos non pertinebat, sed originem dedit reformationi Ordinis Fransciscanorum, quae nomen Alcantaristorum (Fratres strictissimae observantiae) obtinuit. 136 Auctor de s. Petri de Alcantara mirabili poenitentia probabiliter in autobio- graphia s. Teresae di Avila legit; sed assertio: “annos quadraginta nec virum, nec feminam intuitus est” non ita clare verificatur in hoc libro, ubi legitur: “Mi disse... che da quarant’anni... non dormiva che un’ora e mezza. [...] Mortificatissimo fin dalla gioventù, mi raccontò che non alzava mai gli occhi da terra, tanto che essendo stato per tre anni in una casa del suo Ordine, non conosceva i religiosi se non alla voce; [...] E così pure quando doveva far viaggio. Per più anni non guardò mai in viso alcuna donna; [...]”. Vide: Vita di S. Teresa di Gesù scritta da lei stessa, c. XXVII, nn. 17-18, in: Teresa di Gesù, Opere, I, Milano 1931, 298s. 137 De facto haec dixcit non Isaias, sed Ieremais.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==