Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

877 portae templi mystici vos efficiant tales, de quibus illud sancti Regis127 bene intelligi dicique possit: “Nares habent, et non odorabunt, manus habent et non palpabunt; [...] non clamabunt in gutture suo” [Ps 113B, 6-7]. Caput XIV Portae Templi Mystici Quae sunt? Oculi. Ah! quam negligenter custodiuntur! Quoties ad hos excubitores cum pio vate exclamandum: “O oculi! o scopuli titulo meliore vocandi? [117] Heu! quibus allisae tot periere rates!”128 Cur ita? Nam, ut Praeceptor noster Iesus apud Matthaeum disserit: “Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo” (5, 28). Congruit hoc cum illo Sapientis proverbio ([Prov] 23, 33): “Oculi tui videbunt extraneas, a cor tuum loquetur perversa”. Quidquid enim in oculis, idem in corde statim haeret. Unde Iobpepigisse legitur foedus cum suis oculis, ut ne cogitaret de virgine129: qui non tale pangunt, cogitant. Mater humani generis, nisi vidisset pomum aspectu delectabile130, non amisisset iustitiam originalem. [118] Oculorum negligens cus- todia iustissimo licet Davidi duo monstra intra sacrarium mentis peperit: adulterium ac homicidium. Visa Betsabee, occisus Urias; ut illa possideretur, debuit alter perire131. Alipius plane religiosissimus D. Augustini sodalis diu luxit a se Romana theatra fuisse conspecta132. Princeps Apostolici Senatus non dubitavit pecora appellare, homines “oculos habentes plenos adulterii et incessabilis delicti” (2 Pet 2, 14). a add . “et” (BSV) 127 Rex David, auctor psalmorum. 128 Est allegatio ex ignoto scripto ignoti auctoris ( “pius vates”). 129 Cf. Iob 31, 1. 130 Cf. Gen 3, 6. 131 Cf. 2 Reg 11, 3. 132 Cf. Augustinus, Confessionum ..., l. VI, 8.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==