876 templum dei mysticum Deus ad hoc stimulet ac iuvet; sed illud audacter praecipio: donis istis ne delecteris, quin potius illum benedicas et ames, qui tibi dat escam potumque in tempore opportuno, non ut vivendo edas, sed [114] ut edendo vivas; non ut fruaris, sed utaris Dei donis, memor tamen abstinentiae ieiuniorumque Christi, memor fellis et aceti, quod eius Maiestati, dum sitiret in cruce tui causa, propinatum est. Neque vero solus id age, verum aliis etiam subtrahe, cumpotes, occasionem gustu peccandi. Male fungitur hic servus officio suo, ubi estur bibiturque continuo, ubi potatur, hellueatur, diu noctuque. Olfactus postremo videri posset quibusdam Templo nostro minister minime necessarius, nisi munus eius proprium sciremus esse arcendi vanos odores. Hac tempestate122 dubito hunc minis- trum prae foribus Templi nostri [115] loco suo excubare; quin male stertentem puto123. Sic enim odoribus dediti sumus, ut etiam vestimenta illis inficiamus, non modo strophiola manicasque tota. Eheu! qui sumus nos, qui nihil ad nares nisi odoriferum submittimus? Excitate, oro vos, Christiani, Olfactum turpiter sepultum124, excitate; vanam ut fragrantiam arceat a Templo Dei, nisi velitis eo prolabi aut detrudi, ubi tetra aeternaque mephytis est, ubi non unus Cincinnatus125 cum suo pulvere Cyprio male olens eiulat: Ah! Pereant cyrrhi, pereant, mea probra capilli, Faeminea compsi quos ego saepe manu!126 [116] Incumbite in hoc sanctum studium plenis viribus, ut hi tres ministri animi corporisque vestri, Tactus, Gustus, Olfactus, 122 Hic verbum “tempestas” habet significatum: “tempus in peius detorquens” (in sensu morali: o tempora! o mores!). Hinc “hac tempestate” posset in Polonicum sermonem verti: “w tych smutnych czasach”. Eodem senso Vincentus Ferrerius adhibuit hoc verbum in titulo libri: Epitome cursus theologici [...], complectens controversias omnes quae hac tempestate excogitari solent in scholis, Valenza 1720. 123 Haec proprositio non semper recte intellecta est. In sermonem Polonicum sic vertenda est: “Wątpię, by w tych smutnych czasach ten sługa trzymał straż przed drzwiami naszej Świątyni; sądzę, że raczej niegodziwie chrapiąc twardo śpi”. 124 Revocatur hic comparatio ad “male stertentem” (v. supra, nota 5): Olfactus ita fortiter dormit, quasi esset mortuus et sepultus. 125 i.e. cincinnos habens. 126 Quamquam hic versus in TDM typis cursivis non imprimitur, quasi certe est allegatio (ex ignoto nobis scripto).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==