875 ministri templi mystici mus, vel cum scribimus utilia atque salutaria, vel cum distribuimus eleemosynas, vel cum proximo servimus ex charitate. Quidquid enim manus operantur, hoc sub tactu comprehendimus. Abesse tamen volumus ab eo, quod corpus vel animum coinquinare potest, ut recte cum regio Psalte119 quilibet nostrum canendo gloriari queat: “Lavabo inter innocentes manus a: et circumdabo altare tuum, Domine” [Ps 25, 6]. Cum enim manus, non dico ab innocuo sanguine (quod inter Christianos audiri nolim, non modo patrari), sed a quovis opere non bono abstinent, cordis munditiem, [112] quod est altare Templi Mystici, conservant, immo sic propugnant, ut defensores moenia. His namque corpus affligitur, ne, iuxta monitum Pauli, “militet contra animam”120; his formatur signum Crucis quod fugat cogitationes non sanctas, daemonique aditum penitus ad nos praecludit. Utilissimus igitur, et pernecessarius Templo Mystico Tactus minister est, modo caveat a non tangendis. a add. “meas” (BSV) Gustus in ore sedet: proinde quidquid ore agitur, possumus illi tribuere. Sanctissimum hunc ministrum dixeris, si laus illi Dei solius sola sapit. Huc aspirabat David canendo: “Repleatur os meum laude, ut cantem [113] gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam” [Ps 70, 8]. At cibum quoque superflue conditum, non modo superfluum, potumque delicatum, non modo nimium, si fugeris, optime gustus rationi serviet. Non urgeo, ut Cereri durae aspe- raeque consuescas, aut eam cineribus (quod tamen aliqui Divorum fecere sanctissime) conspergas, ne sapiat; nec volo, ut mel tuum sit felli mixtum, pectus, inquam, non careat amaritudine121, nisi te 119 Nempe cum re Davide. 120 In nullo scripto s. Pauli invenitur talis sententia. Videtur proinde quod auctor s. Paulo erronee ascribit talemmonitum, quod revera a s. Petro exprimitur verbis: “abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam” (1 Pet 2,11). 121 Ad bene hunc textum intelligendum oportet notare quod verba: “pectus, inquam, non careat amaritudine” (“serce, mówię, niech nie odmawia sobie gorzkości”), sunt interpolamentum quod interrumpit sequentiam narrationis. Quod tum a Jarra, tum a Sawa non est observatum, ac proinde erroneam versionem horum verborum dederunt.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==