874 templum dei mysticum Plura istiusmodi hauriri possunt, tum ex Psalmis Davidicis, tum ex variis variorum Divorum eiaculatoriis. Quin immo necessitas Deusque nos talia docet. [109] Quapropter anima pia invigilet modo, ne a se per aliquam gravem culpam Numen optimum expellat, et de similibus ne sit nimium sollicita: Regem sequuntur ubique Musici sui116. Quodsi aliquid tribuendum est veteribus bonae tamen Philosophiae magistris, monitaque eorum non penitus aspernanda; licebit mihi cumTullio117 profari: “Concentu virtutumnihil est suavius”118. Placet concentus hic summopere summo Deo, qui nos vult esse, ut est ipse, perfectos. O Deus! Viam iustificationum tuarum instrue nosa, et exercebimurb in mirabilibus tuis! [Ps 118, 27]. [110] a “me” (BSV) b “exercebor” (BSV) Caput XIII Ministri Templi Mystici Quinque sensus nostri, ministri Templi Mystici non immerito dici queant. Verum duobus, Auditu Visuque, alteri reservatis allegoriae, hic tres tantummodo statuimus: Tactum, Gustum, Odoratum. Ac Tactus inprimis, rite si munere suo fungatur, plurimum facit ad decus firmitatemque nostri Templi: cum laboribus honestis provident manus corpori necessaria, nutriendo quoque illud, sublevando, tuendo; animo quoque prosunt, per exercitia laudabilesque et pias occupationes, vel [111] cum libros probatos volvi116 Hic certe sub “Regem” intelligendus est Deus, et sub “musici” intelligendi sunt affectus, prout initio huius Capitis legitur: “Affectus homini musices loco sunt”, quia musici sunt qui musicen efficiunt. Itaque non videtur recta interpretatio a E. Jarra proposita, quasi sub “Regem” rex David intelligi deberet; cf. Jarra, p. 25, nota 3. 117 Id est Tullio Cicerone. 118 Jarra hanc allegationem refert ad opus Tullii Ciceronis sub tit. De Oratore, 3.6.21, ubi sermo est de “Concentu omnium doctrinarum” (cf. Jarra, p. 25, nota 4), attamen talis textus in hoc opere non invenitur, prout verificatum est secundum indicem verborum (ubi loca indicantur pro “suavior”, “suavissima” etc., sed non pro “suavius”); videtur proinde quod ex alio opere provenit.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==