873 cantores templi mystici Spes: “In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum; in iustitia tua libera me. Inclina ad me aurem tuam, accelera, ut eruas me” (Ps 30 [, 2-3]). Timor: “Confige timore tuo carnes meas: a iudiciis enim tuis timui” (Ps 118[, 120]). [106] Desiderium: “Domine, ante te omne desideriummeum, et gemitus meus a te non est absconditus” (Ps 37[, 10]). Resignatio: “Notam fac mihi viam in qua ambulem; quia ad te levavi animammeam. Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi; doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in viama rectam; propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua” (Ps 142[, 8-11]). a “terram” (BSV) Gratitudo: “Benedicam Dominum in omni tempore, semper [107] laus eius in ore meo” (Ps 33[, 2]). Huc spectant Suspiria: Afflicti: “Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt, de necessitatibus meis erue me” (Ps 24[, 17]). Poenitentis: “Dixi, confitebor adversumme iniustitiammeamDomino; et tu remisisti impietatem peccati mei” (Ps 31[, 5]). Tentati: “Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina” (Ps 69[, 2]). Infamati: “Confundantur, et deficiant detrahentes animae [108] meae: operiantur confusione et pudore, qui quaerunt mala mihi” (Ps 70[, 13]). Circumventi:“Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo?” (Ps 26[, 1]). Offuscati: “Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte: ne quando dicat inimicus meus: praevalui adversus eum” (Ps 12[, 4-5]).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==