Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

872 templum dei mysticum paratam, catarrho se laborare finxit, nec posse dignoscere obtuso oflactu halitum leonis iuratissime asseruit. Talem nos quandoque nobis conscientiam conflamus ex fictione ac dissimulatione. “Vulpina plane conscientia est” (ait Bernardus) “tepida conversatio, animalis cogitatio, ficta confessio, brevis et rara [103] compunctio, obedientia sine devotione, oratio sine intentione, lectio sine aedificatione, sermo sine circumspectione” (Med. 10)115. Ab huiusmodi conscientia libera nos Domine. Non enim tu secundum hominem iudicas, sed quemadmodum scis omnia ut aguntur, sic iudicas. Planta ergo in me iudicium rectum; da rectam conscientiam, et conscientiae parendi promptam ac immutabilem voluntatem. Caput XII Cantores Templi Mystici Affectus homini musices loco sunt, siquidem Non clamor, sed amor cantat in [104] aure Dei. Affectus qui bene temperat, concordi symphonia Deum optime laudat. En praxim aliquam huius rei identidem usurpandam, ex ipso Regio Psalte desumptam damus. Vide, quam belle ad unum Deum omnes affectus, diversis licet viis, tonis dixisse debui, tendunt! Amor: “Diligam te, Domine, fortitudo mea: Dominus firmamentum meum et refugium meum, et liberator meus” (Ps 17[, 2-3]). Dolor: “Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas, cum iudicaris” (Ps 50[, 6]). [105] Gaudium: “Laetabimur in salutari tuo, et in nomine Dei nostri magnificabimur” (Ps 19[, 6]). Maeror: “Anima mea turbata est valde, sed tu, Domine, usque- quo? Convertere, Domine, et eripe ani-mam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam” (Ps 6[, 4-5]). 115 Bernardus, Meditationes, 10, 2 in fine: PL 184, 502 (n. 331).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==