Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

871 concionator templi mystici est, secum portans quidquid in ea posui, sive bonum, sive malum. Servat vivo, restituet defuncto, depositum, quod servandum accepit. Si male facio, adest illa; si autem bene facere videor, et inde extollor, adest illa. Adest vivo, sequitur mortuum, ubique mihi gloria best vel confusiob, inseparabilis, pro qualitate depositi. Sic, sic in domo propria et a propria familia habeo accusatores, testes, iudices et tortores. Accusat me conscientia, testis est memoria, ratio iudex, [101] voluptas carcer, timor tortor, oblectamentum tormentum”(Med. c. 13).110 b-b “vel confusio est” (BMA et PL) Nullus Cicero suumVerrem111 tam efficaciter, quam conscientia accusat, simulque convincit, damnat, torquetque simul ipso facinore peccatorem. Est autem hic accusator nobis adnexus, quod vel Romanus agnovit Sapiens112, cum dixit: “Nunquam fides latendi fit etiam latentibus, quia coarguit illos conscientia et ipsos sibi ostendit” (Ep. 97)113. Obsecundemus igitur conscientiae, salvabimur. Nullus nobis proximior monitor, nullus fidelior; modo illum ne corrumpamus, accomodando nobis magistros prurientes auribus114. Leo, quod in fabulis est, corrupto [102] stomacho mephytim coepit ingentem halare. Rogavit ursum, num eandem sentiret? ingenue respondentem, veritatis impatiens discerpsit. Rogavit et lupum: visa prioris nece, rem negavit; et hic ob purum putumque mendacium laniatus. Tandem vocata vulpes, ut mortem sensit 110 Bernardus, Meditationes, c. XIII: De praesentia conscientiae ubique, n. 1, in: D. Aurelii Augustini Meditationes..., p. 351, ubi haec allegatio verificata est, sicut etiam in: PL 184, 503 (n. 332). 111 Verres (italice: Verre) officio propraetoris in Sicilia annis 73-71 a.C. functus est. Anno 70, quando iam hoc officio fungi desiit, Verres a Siculis denunciatus postulatusque de repetundis, praedationibus, violentiis et immoderatione auctoritatis, ad iudicium adductus est, quod celeberrimum evenit ob partem quam in eo Cicero habuit; is exhibuit “prove così evidenti, che Verre andò volontariamente in esilio, senza aspettare il secondo dibattimento”. Cf.: Arnaldi Francesco, Cicerone: EI X, 200; Levi Narui Attilio, Verre, Gaio: ibid., XXXV, 189-190. 112 Sic denotatur Seneca; cf. supra notam 31 pro Capite III. 113 Seneca, Ad Lucillum Epistularum Moralium Libri, IV, 194: Lib. XVI, ep. 2 (97) (Romanorum Scriptorum...). 114 Cf. 2 Tim 4, 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==