870 templum dei mysticum male pepulisti? itane iustum inique extra limites eiecisti? Credis hoc tibi impune cessurum? Putas non esse illum Dei patrocinio tectum? Quin hic ipse Abramides exceptam infamiam forte non dissimulabit. Novum igitur bellum temeritate tua tibi conflabitur. His permotus Abimelechus conscientiae stimulis, accessit Isaacum, deprecatus est, [98] solenni pacto sibi reddidit amicum. a-a om. (ICHH), ergo probabiliter sunt verba ipsius auctoris TDM Eiusdem Isaaci nepotes, apud Iosephum Aegypti Proregem, fratrem suum, sed sibi non agnitum pransuri, tam vehementibus internis tumultibus agitabantur, ut invicem pleni metu et dubii securitatis inmensa hospitali, ne dicam fraterna, disceptarent: “Propter pecuniam, quam retulimus a, introducti sumus, ut involvat in nos calumniam” [Gen 43, 18]106. Scilicet hoc Ioseph mansuetissimus cogitabat. Sed, quod bene annotavit Lipomanus107: “Tales impiorum conscientiae sunt, ut etiam in prosperis expavescant. Malorum enim cum sibi conscii sunt, bona etiam mala suspicantur, et quae aliis [99] securitatem facerent, et gaudium”108. Abieceratis olim, Iacobidae, prandium vestrum, vendituri Iosephum Ismaelitis!109 Iustissime nunc incitati ad eius convivium trepidatis, quasi morituri. Merito haec patimini, quia peccastis in fratrem vestrum. An non hoc vobis inculcat Orator vester, Conscientia? a add. “prius in saccis nostris” (BSV) Beatus, qui huic Oratori attendit ac obtemperat. Nec libris nobis opus esset multis, nec zelosissimis praedicatoribus; modo unius nostrae conscientiae susurris et vocibus essemus intenti, nihil profecto mali, nihil inhonesti, nihil impii admitteremus: admissa vero protinus elueremus, et cum offenso [100] Deo statim a lapsu rediremus in gratiam. Audiendus hic Bernardus, sic disserens: “Peccata mea celare non possum, quoniam quocunque vado, conscientia mea mecum 106 Cf. Gen 42, 25-28. 107 Vide supra notam 37 pro Capite III. 108 LCG, f. 389v: in Gen., c. 43, 18 (sunt revera verba “Auctoris Catenae). 109 Cf. Gen 37, 25-28.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==