Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

869 concionator templi mystici intellexit Deo sacrificium [95] suum non probatuma”103. Non res- pexit Deus ad munera Cain, et en subito Concionator idoneus ac praestantissimus clamare: quid egisti? cur tua dona non recepta? intentione forsan prava obtulisti? ideo tibi Deum propitium non reddidisti, sed potius infensum fecisti, quid egisti? Huius Concionatoris vocibus Cain prope exanimatus totis genis pallebat. a-a“Cain, quia pro conscientia insincerae oblationis intellexit Deo sacrificium suum non probatum, tristis est factus.” (PL) Quid simile evenit Abimelecho Regi Palaestinorum, qui cum vidisset Isaacum auctum divitiis et opulentia, clarum in suo regno peregrinum, concitatus ab invidis ei Palaestinis, movit illum extra [96] Provinciam, iussitque procul exesse regno suo. “Recede a nobis” (dicebat), “quoniam nobis potentior factus es valde” (Gen 26, 16). Paulo post autem, dum consisteret Isaacus in Bersabee, nihilosecius atque in Palaestina potens, adit illum Abimelechus cum duobus aliis amicis, et “sit iuramentum” (ait) “inter nos, et ineamus foedus, ut non facias nobis quidquam mali” [Gen 26, 28-29]. Quis tibi, Abimeleche, timorem incussit Isaaci potentiae? quis persuasit cum eo reconciliato perpetuo pacisci? Fortis ille concionator Conscientia; sic enim sentiens aurei oris Praesul104: “aIniuste”, inquit, “Isaacum a terra sua expulerant, [97] et nunca vide, quomodo impellente conscientia, semetipsos reprehendere festinant, cum nullus alius cogat, vel facta obiciat”105. Vix extulerat e Palaestina pedem Isaacus, et subito suus domesticus praeco Abimelechum aggressus intonat: itane hominem bonum ex tuo regno 103 Ambrosius, De Abel et Cain, lib. II, attamen in: Operum Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi, t. I, Romae 1580, p. 123, E, et in PL 14, 368 (n. 214, 18), verba allegata in diverso ordine exstant (v. annotationem textualem a-a). 104 Sic denotatur S. Ioannes Chrysostomus, archiepiscopus Constantinopolitanus, Doctor Ecclesiae, († 407). Vocatur “Chrysostomus”, i.e. “aurei oris”, quia erat unus ex maximis oratoribus omnium temporum. Eius sermones sive orationes maxima ex parte sunt exegeticae. Circa 700 sunt homiliae cum commentariis super libros Antiqui et Novi Testamenti; hic pertinent etiam sermones exigetici super librum Genesis. Vide: PG 47-64. Cf. Cataudella Quintino, Giovanni Crisostomo, II. Opere: EC VI, 538-541. 105 Ioannes Chrysostomus, Homiliae, 52: In Cap. XXVI Genes.: PG 54, 462.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==