867 candelabrum templi mystici na cavillatio de occultis et obscuris rebus, de quibus nec arguemur in iudicio, quia ignoravimus!”98. “Melior est profecto [90] humilis rusticus, qui Deo servit, quam superbus Philosophus, qui se neglecto cursum caeli considerat”99. “Quanquam non est culpanda scientia, aut quaelibet simplex rei notitia, quae bona est in se considerata, et a Deo ordinata”100. Ad Intellectum autem pertinent rerum discrimen, et usus ordinatus, prout de Servatore nostro Propheta dixit: “Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum” [Is 7, 15]. Consilium docet: quid, quo loco, quove tempore, quibus mediis, quo fine sit agendum? quo pacto mala cavenda? quibus modis virtutes comparandae ac retinendae? qua via scandendum [91] caelum? Fortitudo in arduis amore Dei aggrediendis, et constanter perficiendis, in superandis tentationibus, in adversis laeto animo perferendis, in prosperis modeste nec insolenter admittendis, locum habet, iuxta illud Poetae: “Aequammemento rebus in arduis servare mentem, non secus in bonis ab insolenti temperatam laetitia”101. Pietas ad cultum Dei ac religionem honoremque et amorem parentibus ac maioribus praestandum semper pertinet. Timor denique Domini avocat a malo. Omnia haec spectanda simul in Martyribus. Evangelicam potius quam Philosophicam doctrinam fuere [92] amplexi? hoc erat scientiae. Christo contempto et crucifixo adhaeserunt? hoc erat 98 ICH, l. I, c. 3, 1. 99 Ibid., c. 2, 1. 100 Ibid., c. 3, 4. 101 Horatius, Carmina, l. II, carm. 3, 1, in: Die Gedichte des Q. Horatius Flaccus, ed. G. Schimmelpfeng, Leipzig-Berlin 1919, p. 37, ubi haec allegatio verificata est. – Ad recte sensum huius allegationis intelligendum submittimus eius versionem anglicam: “With a mind undisturbed take life’s good and life’s evil, – Temper grief from despair, temper joy from vainglory.” (Collection of British Authors, Tauchnitz Edition, vol. 1056: The Odes and Epodes of Horace by Lord Lytton, I, 154) et duplicem versionem polonam, unam factam a A. Asnyk: “Pomnij zachować umysł niezachwiany – Pośród złych przygód i od animuszu – Zbyt zuchwałego wśród pomyślnej zmiany – Chroń się...” (v. Sawa, p. 48), et alteram a E. Jarra: “Pamiętaj w przeciwnościach strzec spokoju ducha, – Toż w szczęściu niech nad umiar radość nie wybucha” (v. Jarra, p. 21).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==