Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

866 templum dei mysticum eius ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini: Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum Spiritus timoris Domini” [Is 11, 1-3]. Ac de sapientia quidem illud sentiendum est: eam in Christiano homine debere esse caelestem, non humanam. “Huius namquea mundi” (teste Gregorio) “sapientia est: cor machinationibus tegere, sensum verbis velare, quae falsa sunt vera ostendere, quae vera sunt falsa demonstrare. [...] Hanc sapientiamb qui sciunt, caeteros despiciendo superbiunt; hanc qui nesciunt, subiecti et [88] timidi in aliis mirantur, quia ab eis c diligitur, dum huiusmodid mentis perversitas urbanitas vocatur. [...] At contra sapientia iustorum est: nihil per ostensionem fingere, sensum verbie aperire, vera ut sunt diligere, falsa devitare, bona gratis exhibere, mala libentius tolerare quam facere; nullam iniuriae ultionem quaerere, pro veritate contumeliam lucrum putare. Sed haec iustorum simplicitas” (addit idem) “deridetur, quia ab huiusmodif sapientibus puritatis virtus fatuitas creditur”96. Qui tamen in Iudicii Divini decretorio Die, secundum Deum sapientibus postpositis graviter stultitiae suae succensentes, [89] quam tum agnoscent, et prae angustia spiritus gementes querentur acerbissime: “Hi sunt” (indigitabunt propter Christum stultos), “quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam eorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est” [Sap 5, 3-5]. a om. (GMJ) b om. (GMJ) c add. “haec eadem duplicitas iniquitatis [sive: duplicitatis iniquitas], nomine palliata,” (ibid.) d om. (ibid.). e “verbis” (ibid.) f “huius mundi” (ibid.) Scientiam hic deinde earum rerum notitiam intelligo, quae ad salutem necessariae sunt. “Quid enim prodest”, (ut ait ille97) “mag- 96 Gregorius Magnus, Moralia, X: In cap. XII B. Job: PL 75, 947 (n. 360). 97 Sub “ille” intelligendus est “Imitator Christi” (cf. c. III, n. 11 et c. IV, no. 8) i.e. auctor operis De imitatione Crhisti (ICH).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==