Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

864 templum dei mysticum patientia animas possidere, et modestia innotescere, et humilitate exaltari; quae licet videatur [83] abiecta neque magnificentiae con- venire, optime tamen et verissime quidam de illa in Vita Ferdinandi Romani Imperatoris pientissimi et fortissimi: “Est”, ait, “apud Christianos humilitas, quae Maiestatem non dedecorat, sed ornat”90. Prudentiam hic, iustitiam, temperantiam, fortitudinem non explico; tum, quod ad civilem magis vitam, quam ad mysticam spectant doctrinam, nisi certo modo, non Philosophico sumptae; tum quod sequenti capite in candelabro mystico lucebunt; tum quod cum una virtute solida omnes fere inveniantur.91 Ita docet Macharius92: “Hoc scitote, [84] adilecti, virtutes omnes inter se colligatas essea. bTanquam enim catena spiritualis una dependet ab alterab: precatio a dilectione, dilectio a gaudio, gaudiuma mansuetudine, mansuetudo ab humilitate, humilitas ab obsequio, obsequium a spe, spes a fide, fides ab auditu, auditus a simplicitate. cHaud secus quam in adversaria parte vitia dependent, unum ab alteroc: odium ab ira, ira a superbia, superbia a vana gloria, vana gloria ab infidelitate, infidelitas a duritiad cordis, duritiae cordis a negligentia, negligentia ab ignaviaf, ignaviag ab acedia, acedia ab impatientia, impatientia a voluptate, et reliqua h vitiorummonstrai j invicem [85] dependentia: kIta etiam circa bonam partem virtutes a se mutuo manant et dependentk” (hom 40)93. 90 Probabiliter agitur hic de Ferdinando II, Imperatore († 1637), noto pro sua pietate et fortitudine (Cf. Ferrari Angelo, Ferdinando II, Imperatore: EC V, 1165s; S.S., Ferdynand II: EKN V, 310-318), sed talis sententia potuit esse prolata etiam a suo filio Ferdinando III, Imperatore († 1657), qui mansit in memoria populi uti iustus et sapiens (cf. Furlani Silvio, Ferdinando III, Imperatore: EC V, 1166; S.S., Ferdynand III: EKN V, 318-319). Nescimus Vitam, e qua verba hic allegata desumpta sunt. 91 Cf. Krzyżanowski Casimirus MIC, Stanislaus a I.M. Papczyński, O.I.C., Magister Studii Perfectionis, Romae 1963, pp. 264-266. 92 Macharius (a. Macarius) Aegiptianus, vocatus etiam Senior vel Magnus († 390), auctor 50 homiliarum in lingua graeca, quae sunt eius allocutiones ad religiosos, in quibus agitur de ascesi, de christiana perfectione, eius gradibus, difficultatibus e temptationibus. Prima vice homiliae istae typis editae sunt Parisiis anno 1599. Cf. anon., Makary egipski: EKN XIII, 93-94. 93 Macarius Aegyptius, Cunctas virtutes, et cuncta vitia inter se colligata esse, et velut catenam unam ab altera dependere, in: S. Macarii Aegyptii Homiliae, 40, 1: PG 34, 763.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==