Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

863 ornamenta templi mystici “Timui”, inquit, “eo quod nudus essem” [Gen 3, 10]. Nudi et nos sumus; at vestivit sua Templa Deus nobilissimis atque splendidissimis peristromatibus, naturalibus supernaturalibusque dotibus, nempe [80] virtutibus. Quarum quidem Theologicae praecellunt, utpote sine queis acquiri salus aeterna non possit, adeoque merito et proprie dici queant Vestimenta salutis. Nam “sine fide impossibile est placere Deo” [Hebr 11, 6]: “spes autem non confundit” [Rom 5,5]: Charitas denique Deum apprehendit.87 Prioribus in praesenti vita solum ornamur; Charitatis vero splendorem etiam beati retinebimus. Quocirca ille Charitatis Apostolus, qui cupiebat anathema fieri pro fratribus88, nullum magis atque Charitatis ornamentum suis commendans Corynthiis, immo Christianis universis, hanc excessivo penitus calamo sic [81] depingit: “Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens” [1 Cor 13, 1].89 Abundabant aere Corynthii, abundare illos volebat charitate, qua hominem destitutum aeri sonanti cymbaloque tinnienti (in oculis illorum haec versabantur) comparavit. Pergit ultra: “Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ita, ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita, ut ardeam, [82] charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Charitas patiens est, benigna est”; (specta, specta colores charitatis!); “Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet” [1 Cor 13, 2-7]. Quot ornamenta Templi Mystici in una Charitatis effigie expressa! Verum et castitate debemus lumbos praecinctos gerere, et in 87 Verba: “Charitas... apprehendit” hic uti allegatio indicantur, sed probabiliter ab ipso auctore proveniunt (in S. Scriptura non inveniuntur). 88 Cf. Rom 9, 3. 89 NV, c. 2, 1: “Optime Doctor Gentium DEI servum vera non ferventem cha- ritate aeri sonanti et cymbalo tinnienti comparavit”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==