860 templum dei mysticum Praeterea illud hic non obiter notandum. In servandis quibusvis legibus ordinem rectum servandum esse, ita, ut primus honos Divinis, deinde Ecclesiasticis, postremo civilibus habeatur. Propterea videant Pseudopolitici, num illa bona sit ratio status, quae legem Dei vel Ecclesiae oppugnat? ne maledictam dicam, iam est. Tu tamen, qui ad meliora anhelas et esse perfectus ut Pater caelestis desideras, simpliciter “serva mandata. Si vis ad vitam ingredi”, (Veritatis vox est) “serva mandata” [Mt 19, 17]. Si te non vis luce rationis [73] et Divinae visionis privare, “serva mandata”. Si non vis per devia grassando ad tartara delabi, “serva mandata”. “Mandatum lucerna est, a lex lux” [Prov 6, 23]; quae quamdiu in Templo nostro Mystico lucet appensa, clarum tuemur et recta vadimus ad superos. a add. “et” (BSV) Mandatum est columna illa, nocte ignea, die nubila, qua ducimur ad aeternae promissionis terram83, certi nos eo hac luce duce perventuros. “Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie” (inquit Deus, Deut 30[, 11.14] “non supra te est, nec procul positum, [...] Sed iuxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum”. Quo fine? ut inhabitet in te [74] Christus. Audi illum: “Si quis” (disserit Io 14, 23) “diligit me, sermonemmeum servabit”, nempe mandata, “et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus”. O beatissimos mandatorum Dei custodes; quos non solum levat ad astra Deus, verum etiam descendit ad illos, et ceu in solio excelso, ceu in empyrea domo, ille qui lucem inaccessibilem inhabitat, manet regnatque in illis! O felix Templum, in quo Lucerna haec mandatorum Dei nunquam extinguitur! Functus est ante non paucos annos vita hac mortali plurimis a magnis virtutibus et sanctimonia morum [75] commendatus, et amatus, Pater Ioannes Dominicus a Cruce Scholarum Piarum in Provincia Polona decus insigne, et prope Fundator, tum vero Prae- 83 Cf. Ex 13, 22.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==