861 ornamenta templi mystici positus84. Obitum illius lampas ante Sanctissimum appensa nulla vi humana aut casu physico impellente, corruens praesignavit. Amabat enim ille vehementemque diligentiam semper adhibebat, ut nunquam lumen hoc exiguum Lumini illi aeterno ac immenso Iesu Christo, sub specie panis inter nos latitanti, deesset. O Christi amator! Quam sancte sapienterque feceris, si nun- quam lampas aut lucerna Dei mandatorum in [76] te corruat! Corruet? tu quoque ruinae spirituali proximus graviore morte suffocabere. “Anima” enim, “quae peccaverit”, (effatus per Ezechielem Deus) “ipsa morietur” [Ez 18, 20]. Ut aeternum vivas, aeternum ignem more Vestalium ale in te lucernae Divinae Legis. Haec lucerna ardens et lucens in manibus tuis Divinae visionis ad lucem te deducet. Nec vano post fata voto canetur illud tibi epinicion: aLux aeterna luceat ei, quia pius est.a Vixit lucendo, luceat moriendo. a add. “Lux aeterna luceat eis, Domine: Cum Sanctis tuis in aeternum: quia pius es” (Antiphona ad Communionem in Missa pro Defunctis: in die obitus seu deprositionis defuncti) Caput IX Ornamenta Templi Mystici Quod hominis Christiani [77] potissimum sit ornamentum virtus, id praeclare satis docet mellifluus Bernardus, cum primum hominem contemplatus ita fatur: “Videre mihi videor quatuor virtutibus a amictum bhominem primumb, Misericordia scilicet et Veritate, Iustitia et Pace85, ab 84 Anno 1642 Scholae Piae, duce p. Ioanne Dominico a Cruce Franchi (a. Franco), fundationem a principe Lubomirski Podolinii obtinuerunt, ubi P. Ioannes Dominicus usque ad mortem vixit, primo uti Rector et Magister Novitiorum (1642-1659), postea uti Provincialis Provinciae Germanicae–Polonae (1659-1662), et in fine uti primus Provincialis neoerectae Provinciae Polonae (1662). Ob suam vitam virtuosam locum in catalogo Venerabilium Servorum Dei Scholarum Piarum obtinere meruit. P. Papczyński eum uti Magistrum pro primo anno novitiatus (1654-55) habuit. P. Ioannes Dominicus a Cruce anno 1662 mortuus est. Cf. Positio, pp. 21. 27–28. 85 Hoc modo revocatur hic allegatio a s. Bernardo paulo antea adoperata: “misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae sunt”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==