Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

859 lucerna templi mystici pretationes, partim per curiosas superstitiones, iterum collabente, adfuit nobis ipse legislator Christus, Dei filius incarnatus, qui “non venit solvere legem, sed adimplere” [Mt 5, 17], eamque suis factis ac dictis firmavit sic, ut merito sit habendus Lux, “quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum” [Io 1, 9]. b Potius “suis”, secundum contextum Ecclesia tandem Catholica, extra quam non est lumen, non veritas, adiecit quoque divinis mandatis sua praecepta, non equidem novi aliquid praeter mentem Legislatoris inducendo, sed eius leges suis circumvallando, ut quasi subsidiariae cohortes, prae castris Domini [70] exercituum excubantes videantur. Politici denique coetus suis se legibus, et universae nationes diversis ritibus munire voluere. Quae omnia, cum iusta sunt, ut iam superius innuimus, et nonsisi ad sanctam felicemque vitam, Ecclesiae praeclarum regimen et regnorum conservationem ac decus pertineant, omnino ante oculos habenda sunt in pectore, in mente, in voluntate. Exploserit aliquis merito ridiculam Hebraeorum devotionem, Dei mandata vel collo appendentium, vel valvis domesticis sine observatione includentium. Christianum vero decet illa tenere memoria, [71] expendere intellectu, actione implere. Atque hoc ipsum Rex iustus cecinit: “Os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium. Lex Dei eius in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus eius” (Ps 36, 30[-31]). Exemplum hic praestat ille senecio Eleazarus, Israelita verus, qui maluit oppetere mortem, quam carnes vetitas, etiam simulatorie, non citra scandalum, sumere81. Praestat et illa Machabaea Heros cum septem filiis, quos praemisit per diros cruciatus ad astra, ne violarent patrias leges atque consuetudines.82 Pudeat frigidum Christianum fere quotidie aliquid legum suarum [72] infringere, cogitando saltem, aut loquendo, etsi non agendo. 81 Cf. 2 Mach 6, 18-31. 82 Cf. ibid. 7, 1-41.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==