858 templum dei mysticum conspectu Dei flagrat, [66] et quasi holocaustum ab ara pii cordis flamma devotionis subvolat”. Ergo tibi, o Christiane!, statas preces dispone, quas nunquam intermittas, consilio prudentis et pii viri, quod innuerim salubriter, approbandas. Assuesce quoque pie recolendae passioni Dominicae, quattuor novissimis, vitae Iesu Christi, Virginis sanctissimae Divorumque caelo receptorum, ut pietatem hanc exercens purgeris, illumineris, imitationique insistas eorum, quorum post fata desideras inseri consortio. Amor Dei cremabit hoc incensum, licet non sine auxilio humilitatis. Si namque fueris humilis, ut quidam Divorum [67] aiebat, Sanctus te Spiritus orare docebit. Ipse tibi suppeditabit incensum, ipse accendet, ipse promovebit flammas, et odorem suavissimum ipse acceptabit. Caput VIII Lucerna Templi Mystici “Mandatum” (inquit Sapiens) “lucerna est, et lex lux” (Prov 6, 23). Haec in Templo Mystico ante ipsam cordis aram nunquam non est arsura. Cur ita? Nam “praeceptum Domini lucidum illuminans oculos” (Ps 18, 9), immo vestigia, ut idem alibi dicebat, “lucerna pedibus meis [68] verbum tuum, a lumen semitis meis” [Ps 118,105]. Sicut enim face praelata scimus, qua sit eundum, nec in devia labimur, ita mandatis Dei defixis in pectore, lucentibus in animo, videmus optime vitae praesentis instituendae rationem, et his eam conformantes, a felicis aeternitatis tramite nequaquam deflectemus. a add. “et” (BSV) Principio quidem genus mortale naturae ductum rationisque lumen in vita suisqueb actionibus sequebatur; at ubi natura vitiis corrupta, ratio peccatorum habitibus infuscata est, legem posuit nobis Deus, viam iustificationum suarum, ut exquiramus eam semper. Hac denique partim per ineptas [69] Hebraeorum inter-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==