855 victima templi mystici ta alia; sed sis potius daturus operam, ut sis bonus odor Christi. Caetera huiusmodi pensiculatius infra fusiusque proponemus. Corporis ad extremum afflictatio nequaquam est posthabenda; verum tanto durius tractandum, quanto insolentius [58] recalcitrat, ut omnino sit subiectus Asinus iste rationi. Si ergo tibi communia ieiunia ad necessario deprimendam carnem videntur non sufficere, adhibe privata; adice quoque flagellationes, humicubationes, vigilias, manuales labores; tamque diu fatiga effrenem hanc bestiam, donec conquiescat et ad nutum spiritus paratissima sit continuo. Multi suadent, nec inepte aliquando, rationem hic habendam sanitatis; quibus licet non dissentiam, clamabo tamen semper, ne ita corpori indulgeas, ut animum perdas; sed uterque simul Deo cedat in victimam. Praeterea, ne putes me id, quod [59] optimum est, et solum constituit hominem sapientem et sanctum, transilire, passionum scilicet, ut loquimur, temperationem: permitto tibi, ut irascaris, at sine peccato; gaudeas, at in Domino; doleas, at quod summum bonum Deum, vel proximum, aliquando offenderis; speres, at regnum caeleste; maerore contabescas, at ex poenitudine vel malorum commissorum, vel omissorum bonorum; timeas, at nonsisi Deum, ut filius patrem; ames, at eundem solum, aut eius causa proximum, multo magis inimicum. Omnia cum Patavino numine Antonio hac brevi paroemia complector: [60] “Quemadmodum navis orta maris tempestate facile submergitur, nisi gubernator sua industria regat; sic affectiones ad deteriora rapiunt hominem, nisi recta ratione gubernentur”74. Cave sis igitur, optime nauclere, ne navis animi tui a portu caelesti aberret; velis remisque eo contende, fluctuum ac procellarum Neptuni more dominans. “Sub te erit appetitus tuus, et tu dominaberis illius”[Gen 4, 7]. Victimam habes? advoca sacerdotem: Amor solus offerendae istius munus habet. Finire iam volebam, cum in mentem irruit pro fine illud Imit[atoris] Chr[isti]75: “Pro amore Dei debes omnia 74 Hanc allegationem, ignorando e quali opere s. Antonii de Padua († 1231) provenit, non potuimus verificare. 75 Cf. supra, cap. III, n. 12.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==