Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

856 templum dei mysticum libenter subire, labores scilicet et dolores, [61] tentationes, vexationes, anxietates, necessitates, infirmitates, iniurias, oblocutiones, reprehensiones, humiliationes, confusiones, correctiones et despectiones [...]: haec fabricant caelestem coronam” (l. 3, c. 35)76: haec sunt victima grata Deo. Caput VII Incensum Templi Mystici Erat altare Ierosylimis in illo magnificentissimo Salomonis opere, quod proprie adolendo incenso serviebat. Ostendimus paulo superius hominis Cor esse altare; an non ex eo prodire debet continuo fragrantissimum incensum in [62] conspectum Domini? Orationem intelligo. Ad quam nos Apostolus incitans: “Sine intermissione” (ait [1] Thess 5, 17) “orate”. Profecto desolatissimum censeri potest hoc Templum Dei Mysticum, in quo thus orationis assiduae non incenditur. Orandum igitur est mente, voce, suspiriis, lacrymis; et talis orationis fragrantia, quidquid in nobis est faetidi, fugandum. Optime praecipit Bernardus: “Ubicunque fueris, intra temetipsum ora. Si longe fueris ab oratorio, noli quaerere locum, quoniam tu a locus es. Si fueris in lecto, aut in alio loco, ora, et ibi est templum”77. Qui taliter orationi insistit et sese in ea iugiter [63] exercet, non modo omnia sua delicta, gravissima licet, eluet, sed in eam se Dei familiaritatem insinuabit, ut iam non sit futurus servus, sed amicus, immo filius, ita quidem Deo coniunctus, ut omnia apud Deum, et cum eo, perque eum possit. a add. “ipse” (BMA) Hinc ad memoratam Incensi Aram Ven. Beda78 se reflectens: “Hoc altare”, inquit, “erat iuxtaa oraculum, id est, Sancta Sancto76 ICH, p. 204. 77 Bernardus, Meditationes... 6, n. 2, in: Divi Aurelii Augustini Meditationes, LugduniParisiis 1861, 279280, ubi haec allegatio verificata est. 78 Doctor Ecclesiae († 735). Cf. Ferrua Antonio, Beda, il Vnerabile, santo: Ecat II, 11321137, ubi legitur quod eius opera exegetica “formano la parte di gran lunga maggiore della sua produzione e sono commenti a quasi tutti i libri della Biblia”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==