854 templum dei mysticum aiebat, per id voluntatis ac iudicii mortificationem, ut opinor, innuendo. Neque ego his adicere quidquam audeo. Virtus est insignis et rara: sinere se vinci ab alio, cum prae manibus habeas victoriam. Nolo tamen ibi quenquam tacere, ubi necessario loquendum, neque cedere, cum vincere debeat, si prae- sertim vel sententia periculosa, vel minus probabilis [55] doctrina, aut sane iam reprobata promovetur, vel defenditur. Talibus ego a colloquiis longe ipse fugere cupio, et opto semper abesse; quodsi adsim, non cedere a propugnatione defensioneque veritatis. Phantasiam denique mortificare ac frenare tum debebis, cum tibi in eam species influent minus honestae. Immo ubivis huic equo effrenatissimo attendendum est, cum nobiscum sit ubivis. Quodsi illum nolis ita coercere, ut cerebrum aut caput laedas, quod ipse non consulo, saltem agenda age constanter, insolentiam phantasiae non moratus, donec ista rationi subesse consuescat. [56] Phantasia Bucephalus ille est, quem solus Alexander tractare potuit et scivit.72 Hic nos opus est Alexandros esse. Exteriorem quoque mortificationem ne contemne: salutaris est, et perquam opportuna. Quid enim homini vel ad aeternam gloriam, vel ad proximorum aedificationem conducibilius, quam sollerter et prudenter eniti, sensus ut quilibet officio suo fungatur. Continebis igitur in Vincentiana sphaera73, intra staturam, inquam, tui corporis, oculos; non extendes manus ad illicita; non exquires in cibo potuque nimia vel sapida; colloquia prava, quae bonos mores corrumpunt, vitabis, et surdis [57] auribus adulationes, murmurationes, susurrationes, infamationes, iniquas accusationes, inanes querelas, irrisiones, reprehensiones, pariaque monstra praeteribis; nam turpia et obscaena ecquis inter Christianos patiatur, non modo audiat? De odore nihil dico. Spero fore, ut non appetas balsama, rosas, Cyprios pulveres pigmentaque et unguen72 Bucephalus: “famoso cavallo di Alessandro Magno, donatogli da Filippo dopo che egli solo riusci a cavalcarlo e domarlo”; anon., Bucefalo: EI VIII, 10. 73 Videtur quod “vincentiana” hic a verbo “vincere” derivatur, et quod poinde expressio “vincentiana sphaera” denotat orbitam intra quam temptatio vinci potest. Minus probabilis mihi videtur explanatio a Jarra proposita, secundum quam hic diceretur de doctrina spirituali s. Vincentii Ferrerii († 1419).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==