Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

853 victima templi mystici intimaret: “Meliorem esse obedientiam, quam victimam”67. “Per victimam”a quippe, observante Magno Gregorio, [52] “aliena caro, per obedientiam vero bpropria voluntasb mactatur”68. Talem nobis ipse Praeceptor caelestis mortificationem, non verbis tantum, sed maxime exemplo suo commendavit. Nam et cibum suum esse dixit impletionem Paternae voluntatis69, et in horto Olivarum instituens Orationem satis ferventem et prolixam, quia ter repetitam, integre voluit aeterni Genitoris nutum in calicis amarissimae Passionis evacuatione sequi et exequi.70 a “victimas” (GMJ) b-b “voluntas propria” (ibid.) Proinde tam excellenti concitatis animis exemplo, non arbitror opus esse stimulo sermonis. Cui Christi vita ac doctrina virtutem et sanctimoniam non [53] persuadet, quis persuadeat? Itaque hoc unicum tantum hic moneo: rem esse praeclarissimam, Deo gratissimam, homini salutarem, alienam potius quam suam sequi voluntatem in omnibus, ubi non apparet evidens malum, nec unquam illudi posse illi a malo genio, qui se alienae conformat voluntati, modo illam voluntatem non esse ab eodem occupatam agnoscat, quod fieret, si peccatum vel error imperaretur, aut imponeretur, aut suaderetur. Quid deinde dicam de Iudicio? Sanctissimus ille Oratorii Iesu Institutor et illuminatissimus rerum spiritualium Doctor, Philippus Nerius71, [54] per huius mortificationem suorum spiritum explorabat. Cum enim videret aliquos facile cedere in discursu bonis etiam rationibus firmato, plurimum eos probasse dicitur; duosque digitos fronti applicans, in iis sanctimoniam consistere 67 Cf. 1 Sam (Reg), 15,22: “Melior est enim obedientia quam victimae”. 68 Gregorius Magnus, Moralia in Iob(c. 42), lib. 35: PL 76, 765 (nn.1155-1156) et CChrL 143 B, 1792 (lib. 35, n. 26). Haec allegatio s. Gregorii Magni provenit ex eius opere Notandum est quod idem argumentum tractatur in eius Exprositiones in Librum I Regum, VI, 30-32 (c. 15,22: “Numquid vult Deus holocausta et victimas et non potius, ut obediatur voci Domini? Melior et enim obedientia quam victimae, et auscultare quam offerre adipem arietum”): Corpus 144, 566-568. 69 Cf. Io 4, 34: “Meus cibus est ut faciam voluntatem eius, qui misit me”. 70 Cf. Mt 26, 39-44. 71 Filippo Neri (†1595), Fundator Congregationis Oratorii.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==