Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

851 victima templi mystici mam ad consentiendum Divinae incarnationi legatione sua traxit suaviter ac felicissime. Sic Theresia piorum doctorumque virorum consiliis admirabiliter in spiritu profecit et admiranda patravit.63 Sic sapientissimus et sanctissimus Pater Augustinus et Ambrosianis concionibus, et Paulinae epistolae unica duntaxat periodo, ad Orthodoxam fidem morumque sanctimoniam conversus est.64 Sic AntoniumMagnum audita illa verba [47] Domini “Si vis perfectus esse, vade, eta vende omniab quae habes, et da pauperibus” [Mt 19, 21]65, nudum eremicolam et verum Christi sectatorem fecere. Sic Ioannes Columbinus, dum impatientem famem cibo spirituali, nimirum lectione vitae D. Mariae ab Aegypto nominatae, solatur, ipse convertitur.66 a om. (BSV) b om. (ibid.) Ad tales igitur inspirationes homo Christianus invigilare continuo debet easque executioni solidae mandare. Suaserim tamen cum prudentum approbatione, etsi illa memorati Sancti usi non fuere. Neque enim aut illa Maria peccatrix consuluit quenquam, quid ei foret agendum, cum interne moveretur, [48] ut extemplo recta ad eremum tenderet suae iuventutis maculas mundatura ac emendatura: aut alii quoque pari spiritu abrepti, interrogavere 63 Agitur de S. Teresia a Iesu de Avila († 1582), cuius canonizatio anno 1622 facta est. Auctor notitiam de eius vita et operibus potuit habere ex lectione scriptorum S. Teresiae in editione partiali polona cura Seb. Nucerin et PP. Carmelitarum, Kraków, 2 vols., 1664. 64 Cf. Augustinus, Confessionum... V, cc. 12-14; VIII, c. 12. 65 Haec allegatio, cum duobus verbis ad textum Vulgatae Latinae additis (v. annotationes textuales), desumitur e Vita sancti Antonii a sancto Athanasio ep. conscripta, in: LH, Lectio Altera pro Memoria s. Antonii, Abbatis (die 17 ianuarii). Etiam lectio in Mc 10, 21 et in Lc 18, 22 est aliquantum diversa. 66 Agitur de Giovanni Colombini (1304–1367). Quodam die fame compulsus ad refectionem prius quam solite advenit et ab uxore librum (dictam Vitam D. Mariae ab Aegypto) recepit ad legendum quoadusque cibus sit ad edendum paratus. Giovanni Colombini erat “Senese..., ricco commerciante e cittadino autorevole, sposo a Bigia Cerretani (1342); da lei invitato a leggere la vita di s. Maria Egiziana (1355), fu da Dio ispirato a carità finchè (ca 1364), donò tutto il suo all’ospedale di S. Maria della Scala e alle monache di S. Bonda in Siena... Si dette così ad una vita intensa di penitenza e di apostolato, raccogliendo discepoli che si dissero Gesuati”; Chiari Alberto, Colombini, Giovanni, beato: EC III, 2006.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==