849 sacerdos templi mystici et illico variis applicas, et sine actu bonae intentionis, et sine reflexione mentis ad Deum? crede mihi non absimilis es bruto. Perdideris diem, ni forte Deus, qui te creavit ex nihilo et redemit pro gloria sua, [41] acceptet illa, quae per te ordinavit facienda bene et recte. Indifferentia tamen, quid habebunt meriti, quae neque bona, neque mala sunt, nisi tu illa per intentionem bonam feceris bona? Huius intentionis defectu videntur mihi laborasse sacrificia Caina. “Respexit enimb Dominus” (Gen 4,[ 4-5]) “ad Abel et ad munera eius; ad Cain autemc, et ad munera illius non respexit”. Theodosion60 vertit: “Et inflammavit Dominus super Abel et super sacrificium eius, super Cain vero et super sacrificium eius non inflammavit”. Cur ita? “Nam [...],” ut ait Ambrosius61, “Cain, cumDeo offerret munerad sua, seipsum sibi retinuerat. Huiusmodi portionem [42] Deus non accipit; sed ‘praebe’, inquit, ‘fili, cor tuummihi’. At ipsee f cor suum gretinuit sibi g, et fructus terrae Deo obtulit”62. Respuit magnificentissimum numen illa dona, quae non ex amore, sed aliquo spiritu alio, aut fraternae aemulationis, aut vanae et futilis ceremoniae offerebantur. Aberat Amor Sacerdos, dum sacrificaretur; non est receptum sacrificium. a “Caim” (TDM) b om. (Gen: BSV) c “ vero” (ibid.) d “om. “munera” (. ChrM) e “ille (ibid.) f add. “(ut iam dictum est)” (LCG) g-g “sibi, ut iam dictum est, retinuit” (CChrM) Sive igitur oras, sive legis, sive scribis, sive bona loqueris, meditaris, laboras, edis, bibis, honeste recreas animum, et quidpiam honesti, pii, sancti, utilis ac laudabilis facis, totum fac ex amore 60 Probabiliter agitur hic de translatore cuius nomen est Theodotion, qui – in conatu corrigendi versionem Septuagintae – saeculo II versionem graecam Veteris Testamenti fecit. Cf. Hozakowski Wł., Biblijne tłumaczenia: PEK 34, p. 331. Non inveni tamen textum libri Genesis in versione eius nec graeca nec latina. 61 Revera auctor textus hic allegati non est Ambrosius, sed Rupertus; vide infra, n. 62. 62 Rupertus Tuitiensis, De Sancta Trinitate et operibus eius – Commentaria in Genesim, l. IV, in Genesim IV, 2L CChrM 21, 282. Ita etiam in LCG, p. 105 (in cap. IV). Non sunt itaque verba desumpta ex oeper Ambrosii De Cain et Abel: PL 14-15, 184, uti erronee Jarra affermat.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==