847 sacrificium templi mystici affectum adstringo, dirigo ad gloriam Maiestatis tuae, tibique sine intuito alio, per illa omnia placere impensissime cupio: ac opto ultra ea, quae recensui, innumera millia perfectissimorum cordium, quae simul cum eis ab aeterno tibi placuissent et placitura in aeternum essent apossidere. Omniaquea hoc desiderio intra me concepto tibi ad singulos habitusb offero in hostiam pro [36] peccatis expiandis, in hostiam gratiarum actionis, ad gratiam pro beneficiis universalibus et peculiaribus referendam: in hostiam pacificam pro bonis omnibus, quibus egeo usque ad beatitudinis adeptionem impetrandis; in holocaustum ad unionem cordis tecum ineundam et Divinam Maiestatem tuam protestandam. [...] a-a “possideere; omniaque” (I. anOp) b “habitus” (TDM) Beatissima Virgo, et me totum, et cogitationes omnesa, verba et opera vitae totius, sed hodierna peculiariter, et universa corda illa, quae recensui (quoad licet) quam latissime possum, in laudem tuam dirigo, et tibi per omnia illa placere summopere cupio.”54 a om. (IoanOp) Protestatio Protestor, Deus meus, infinitae [37] bonitatis ac Maiestatis Domine, me nihil hac die, ac toto vitae meae tempore, velle, cogitare, dicere, facere, contra tuam voluntatem. Citra mentem itaque meam et intentionem fiet, si quid contrarium fiet: et ne fiat, humillime Tuae Maiestati supplico, solo amoris tui et gloriae Tuae intuitu. Per tales oblationes ac protestationes multa mala evadimus, multis bonis cumulamur; quod maximum est, Deo gratissimi efficimur. Finem capiti huic impono aureo effato Imitatoris Christi55: “Consistit profectus et perfectio hominis in offerendo te ex toto corde tuo voluntati Divinae, non quaerendo quae tua sunt, nec in 54 Ioannes a Iesu Maria, Instructio Novitiorum, P. IV, c. II: Opera Omnia, t. II, Coloniae Agrippinae 1622, p. 307, D. 55 Id est effatoauctoris libri De imitatione Christi; vide supra: c. III, nota 40.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==