Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

846 templum dei mysticum perfruentes; pro conversione peccatorum et hereticorum atque infidelium schismaticorumque illuminatione; denique ad eam intentionem, ad quam Tua Maiestas haec sibi vult offerri, et ego teneor offerre. a “proximoque” (TDM), evidenter ob errorem typographicum. Atque cum his omnibus meritis supradictis et operibus offero Maiestati Tuae cor meum, ut te solum amet, [33] et nihil praeter te, nisi propter te; animam meam, ut tibi serviat; intellectum, memoriam, voluntatem, ut tibi subiaceant; os meum, ut te loquatur; linguam meam, ut te benedicat; visum, tactum, gustum, auditum, odoratum, phantasiam, ut nihil mali recipiant, et inordinati appetant aut retineant; omnes sensus interiores et exteriores; omnes partes corporis et animae, omnes motus; omnia mea totius vitae, et maxime huius diei opera, cogitationes, gressus, aspectus, colloquia, desideria, proposita, tribulationem, consolationem, metum, securitatem, anxietatem, hilaritatem, lapsum, resurrectionem, tentationem et eius victoriam, persecutiones, [34] iniurias, honorem, contemptum, infamiam, bonamque famam, affluentiam, indigentiam, laborem, quietem, sanitatem, infirmitatem etc. vitam, mortem; me, inquam, totum, meaque omnia. Fac Domine, tuus ut sim totus, meus nullus, omni tempore, omni momento, tota aeternitate. Et haec omnia cedant ad gloriam tuam, Sanctissimae Virginis Mariae, et omnium Caelitum honorem, meamque et proximorum salutem, virtutis augmentum, gratiae et meriti incrementum. Amen. Praxis II: ex V.P. Ioanne a I.M. Carm. Excalceatorum53 “Clementissime Deus, cui me [35] totum ex multis capitibus debeo, meipsum totum, cogitationes, verba et opera totius vitae, sed hodierna peculiariter una cum Iesu Christo Domino nostro, Beatissima Virgine, universis Spiritibus beatis et sanctis, qui in cae- lo, ac iustis, qui ubique existunt, quos omnes mihi arctissime per 53 Vide supra: c. III, nota 31.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==