Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

834 templum dei mysticum lineamentis determinatus, sed sicut dictum esta, ‘manus tua gentes disperdidit’ et ‘eduxisti populum tuum in manu potentib et brachio excelso’, ita dictum est: ‘manus tuae, Domine, fecerunt me et plas- maverunt me’. cHuiusmodi enim membra pro potestate et virtute Dei posita suntc”14. Virtus igitur [6] Dei hominem fabricavit. a-a “ita ut si hoc scriptura dixisset, magis eum qui scripsit, translato verbo usum credere deberemus, quam Deum talibus membrorum liniamentis determinatum, qualia videmus in corporibus nostris. Dictum est enim” (LCG) b “forti” (BSV) c-c “Sed pro potestate et virtute Dei positum huius nomen, quis usque adeo desipit, ut non intelligat?” (LCG) Quodsi modum creationis nostrae expenderimus, maiorem adhuc, quam cogitari possit, excellentiam nostri generis esse animadvertemus. Conditura quippe hominem aeterna Trias, noluit hoc sine consilio aggredi, sed quasi aliquid summi ac maximi momenti factura deliberando dicebat [Gen 1, 26]: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram”. Hinc apposite Gregorius Nyssenus15 exclamat: ” dO quale miraculum! Sol fit, et nullum prae- cedit consilium; caelum et singula quaeque creaturarum verbo tantummodo producuntur: ad hominis autem solius conditionem [7] cum consilio quodammodo Conditor universitatis accedit dicens: Faciamus hominem.d”16 En homo, tuam dignitatem! d-d “O rem admirandam! Sol creatur nulla deliberatione praecedente, eodemque pacto caelum, quibus duobus nihil esse par creatis in rebus potest. Uno verbo huiusmodi in rerum natura miraculum exstitit: [...] omnia uno Dei verbo in ortum producta sunt. Solius ad hominis fabricationem Creator ille universitatis rerum quadam cum consideratione accedit” (PG). 14 Augustinius, in LCG, f. 54v (in Gen. Cap. II), ubi tamen non indicator e quo opere s. Augustini haec allegatio provenit. Notundam est quod ea non est desumpta e LCG ad verbum, sed cum quadam accomodatione textuali. 15 S. Gregorius Nyssenus (335 394) scripsit praesertim opera exegetica; cf. Danielou Giovanni, Gregorio Nisseno: EC VI, 1099. 16 Gregorius Nyssenus, De hominis opificio, 3: PG 44, 135. Similem ideam expressit s. Gregorius Nyssemus in opera Oratio 1 in verba: ‘Faciamus hominem etc.’: PG 44, 259.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==