835 imago templi mystici Sed quantum eius gratia tuo Conditori sis obligatus Ambrosium praemonentem audi: “Consilio S. Trinitatis” (inquit ille) “et opere Maiestatis Divinae creatus esta homo, ut ex primae conditionis honore intelligeret, quantum deberet suo Conditori: [...] etb tanto ardentius amaret Conditorem, quanto mirabilius cab eo sec esse conditum intelligeret”.17 Quid? quod creationi nostrae iam per peccatum depravatae, sanctificationem adiecit, et ceu laminis aureis templum suum vestiens lumine gratiae suae nos illustravit, [8] poeneque sibi consecravit, cum sacro fonte lotos originali ius- titia redonavit! “Et ideo, fratres charissimi” (ita nos divus Augus- tinus exhortatur) “quia nullis praecedentibus meritis, per gratiam Dei meruimus fieri Templum Dei, quantum possumus cum ipsius adiutorio laboremus: ne Dominus noster in Templo suo, hoc est, in nobis ipsis inveniat, quod oculos suae Maiestatis offendat.”18 a “sit” (ADCH) b “ut” (ibid.) c-c “se ab eo” (ibid.) Caeterum, cum,”quidquid in templis manu factis agitur” (docente eodem S. Patre) “totum in nobis spiritali aedificatione complea- tur”,19 iuvat ulterius in opere coepto progredi, Templique mystici reliqua propria exponere. Quae si quispiam [9] attentius legerit et trutinaverit saepius, futurum est, ut magnum ex opusculo nostro percipiat emolumentum, nempe, suae Deique cognitionis incrementum, viam certam salutis et Christianae normam perfectionis. Caput II Imago Templi Mystici Deum in homine ostendo: procul, procul este prophani! “Ad imaginem quippe Dei factus est Homo”, Gen 9, 6. Sol, phoebe, fixaque et mobilia sidera; coelum cum sua pulchritudine, terra cum 17 Ambrosius, De dignitate conditionis humanae, 1: PL 17, 611. 18 Textum s. Augustini hic allegatum in eius operibus non inveni. 19 Haec allegatio non fuit a nobis verificata ob deficientem indicationem e quo opere s. Augustini provenit.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==