Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

833 christianus est templum dei vestiti fuere tabulis cedrinis: hae laminis aureis cum sua caelatura venustissima non illitae modo, sed penitus inclusae: “nihilque erat in toto templo, quod non auro tegeretur”8 (3 Reg 6, 22). Verum illa omnia [4] ut humanum ingenium excitavit, sic humana dissolvit manus, ac aequavit solo.9 a “operis” (TDM), erronee Tu, Homo, Divini consilii inventum es. Ipsa Trinitas Augustissima te sibi in Templum erexit, ipse rerum omnium Sator te condidit: “Formavit b Deus hominem de limo terrae” (Gen 2, 7). Nec idcirco tamen est homo templo Salomonis inferior, quod e limo plasmatus. Vili namque materiae pretium immensum constituit manus artificis. “Quidquid enim factum est” (ait Hugo de S. Victore10) “praeterc hominem, fecit Deus ad mutationem et mortem; hominem vero solum ad immortalitatem” (in Gen. c. 7)11. Quapropter iure quisque [5] nostrum coram Domino cum Rege psalte12 ac Jobo gloriatur: “Manus tuae”, Domine, “fecerunt me” [Ps 118, 73; Iob10, 9]. b add. “igitur Dominus” (Gen: BSV) c “propter” (PL) Hic nihilominus moneo neminem, ne putet, Deum habere manus, cum se Dei manuum legit opus esse. “Nimium puerilis cogitatio est”, inquit Africanus Doctor,13 “quod manibus corporalibus Deus de limo finxerit hominem, aDeus enim non est membrorum 8 Templum Dianae in civitate Epheso (in Asia Minore) a Chersifrono saeculo VI a.Chr. constructum universaliter uti unum ex septem orbis miraculis agnitum est. 9 Templum Ierosolimae anno 70 p.Chr. a Romanis destructum est. 10 Hugo de S. Victore (1096–1141), theologus et philosophus. Scripsit sat numerosa opera exegesis biblicae (commentaria in s. Bibliam). Cf. Piolanti Antonio, Ugo di San Vittore: EC XII, 711–712. N.B.: Non inveni hanc allegationem in eius Adnotat. elucidat. in Pentateuchon, in Gen., 7: PL 175, 3561. 11 Hugo De S. Victore, Adnotationes elucidariae in Pentateuchon, in Gen. c. I (Capt. VII): PL 175, 37. Etiam idem: LCG, f. 34v. 12 Auctor verbis “Rege psalte” regem David denonat, quem psalten vocat quia in psalmis Deo psallabat. 13 Ita Sanctus Augustinus (†430) denotatur, quia in Africa natus est et episcopus Hippo Regii, civitatis africanae, exstitit.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==