prodromus reginae artium 832 Templi Mystici in Homine Christiano demonstrati Caput I Christianus Est Templum Dei Hominem a Deo creatum, et huic per sacramentum baptismi consecratum, esse Templum eius Mysticum adeo certum est, ut probari non debeat.5 Clarissimis [2] enim verbis Tarsensis Apostolus6 in exarata Corynthiis epistola hoc asserens: “Nescitis”, ait, “quia Templum Dei7 estis vos?” (1 [Cor]3,16). Iactabat olim Asia fanum Ephesinae Dianae, interque septem orbis miracula non postremum ostentabat. Et merito. Ingens erat, affabre factum, magnificum, splendidum; in structuram cuius et nitorem plures Regum suas opes profudere. Sed tamen erat fanum Dianae unius mulieris famosae. Vos Christiani, docente gentium Praeceptore, “estis Templum Dei vivi” (2 Cor 6,15). Quae gloria vestra! quae dignitas! Opulentissimus et sapientissimus RegumSalomon, [3] filius ius- ti Davidis, et sceptri heres, tam patris mandato, quam Dei nutu concitatus, erexerat Ierosolymis in urbe sua regia Basilicam tam celebrem, cui par orbe toto visa nunquam fuit altera; num videnda, ignoro. Septennio maximis impensis a pluribus operariisa aedificabatur. Parietes e sectis in quadrum lapidibus eo modo ponebantur, ut neque malleus, neque securis audiretur. Intrinsecus 5 Revera auctor hanc veritatem ope stricti argumenti theologici non probat, sed eam demonstrat summam convenientiam talis analogiae ostentendo. 6 Paulus Apostolus ita vocatur quia Tarsi natus est. 7 Ad hanc expressionem S. Pauli auctor verbum “Mysticum” adiungit, ita non mutans eius sensum, sed potius eam clarificans, quia ita melius intelligitur quod hic “Templum Dei” sumitur in sensu analogico et non in suo sensu principali, litterario et materiali. Cf. Pius XII, litterae encyclicae Mystici Corporis: AAS 35(1943) 221.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==