Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

831 censura, approbatio Declaratio 1.2.3. Indicant Imaginem Crucifixi aut venerabile Sacramentum (si in Altari fuerit) incensari debere ter. 4.5. Reliquias seu Imagines Sanctorum quae sunt a parte Evangelii, incensandae bis. 6.7. Reliquias item quae sunt a parte Epistolae, incensandas similiter bis. 8.9.10. Latus Altaris, quod est a cornu Epistolae, incensandum ter, juxta dispositionem Candelabrorum, incipiendo a medio Altaris. 11.12. Inferiorem partem ad idem cornu Epistolae, incensandum semel: superiorem quoque semel. 13.14.15 Planitiem seu Mensam Altaris, procedendo ab eodem cornu Epistolae, incensandam ter. 16.17.18 Latus aliud Altaris, quod est a cornu Evangelii, ter incensandum juxta dispositionem Candelabrorum. 19.20. Inferiorem et superiorem partem ad idem cornu incensandam bis. 21.22.23 Planitiem seu Mensam Altaris ibidem, incensandam ter. 24.25.26 Anteriorem Altaris partem, seu latus quod Celebranti opponitur, manu aliquantum demissa, procedendo a latere Evangelii ad medium Altaris, incensandum ter. 27.28.29 Alteram partem anteriorem similiter, usque ad cornu Epistolae.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==