830 templum dei mysticum ego orthodoxus Flamen quoad victurus iusta persolvam. Adeoque melius curare non potui mea Templa Sacerdos, quam in tuam illa resignando curam. Cinge iam Perillustris Domine excelso beneficentiae muro, militantem hanc nomini tuo Ecclesiam, quam etiam triumphantem Tibi in terris imaginaberis, quoties advertis Soleam Tuam in triumphalem illi cessisse Portam. a-a Videtur quod haec pericipe erroribus typographicis vitiatur: proponitur eius sequens tenor: “ad quas odoratur cum profunda submissionis acerra contentum thymiama affectus adoleam.” Censura “Ego infra scriptus, hoc Templum Dei mysticum, quod R.P. Stanislaus a Iesu Maria diligenti, ingenioso, pioque labore erexit, ex commissione Illustr. et Reveren. Domini Domini Stanislai Hyacinthi Święcicki Episcopi Spigacensis, Suffraganei Samogitiae, Archi- diaconi et Officialis Varsaviensis atque per Ducatum Masoviae in Spiritualibus Vicarii, attentissime perlustravi, omniaque in eo Catholicae doctrinae consona, et perutilia lecturis, animadverti, censeoque publicae luci committendum.” Fr. Franciscus Grabiecki S.Th.D., O. P.3 mpp. Approbatio “Quoniam ex revisione per Theologos facta Liber, cui titulus Templum Dei mysticum, nihil in se, quod fidei Catholicae adversetur, quin imo multa, quae Christi fideles ad maiorem excitare possint devotionem, contineat; ut publicam lucem aspiciat prae- loque demandetur concedo praesentibus. Datum Varsaviae 24 Maii 1674.” Stanislaus Hyacinthus Święcicki Dei et Apostolicae sedis gratia Episcopus Spigacensis, Suffraganeus Samogitiae, Scholasticus Gnesnensis, Decanus Vladislaviensis Archidiaconus et ad Fr. Geor- gium Praepositus, Vicarius in Spiritualibus et Officialis Varsaviensis ac per Ducatum Masoviae Generalis4 mpp. 3 Cf. Sokołowski Czesław, Grabiecki Franciszek: PEK XIII-XIV, 283s. 4 Cf. Ryster Julian, Święcicki Stanisław Jacek: ibid. XXXVII-XXXVIII, 248.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==