Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

829 ??? PERILLUSTRI ET ADMODUM REVERENDO DOMINO D. NICOLAO ŚWIĘCICKI1 Cathedralis Posnaniensis Cancellario et Collegiatae Varsaviensis Ecclesiarum Scholastico Viskitcensi Brochoviensi Praeposito Rokitnensi Parocho et Suae Regiae Mtatis Secretario, Mecaenati Amplissimo, Stanislaus a Iesu Maria aeternam Felicitatem. Et nomine et nomini tuo dedicatum Mysticum hoc erigere Temp- lum ita persuasum habui, ut statam haberes feriam; qua Tuo honori solennia celebrarem, Perillustris et Adm. Reverende Domine.2 Spirare enim nec inspirare sanctius quidquam Spirituale hoc Aedificium alias potuisset, quam Tuo insignitum nomine. Ita gentilitiam Tuam Crucem placuit in summitate Templi huius exponere, Soleam prae foribus imo pro foribus collocare. ugusta certe porta angustae structurae huic in postes destinatur. Nn dubito autem quin Christianae animae alacriori passu spirituale hoc ingrediantur pandochium, si illis per apertam oleam uam hospitalis patebit ingressus. Ne tamen solum in aditum Templi existimes tibi assignari locum, qui penitiora virtutis et gloriae assuevisti inhabitare adyta. Plures hic Tuo nomini assignantur arae; aad aquas odoratur profunda submisionis acerra contertum thymiama affectus adoleama. Ubique honoris tui statuentur simulacra, quibus 1 Nicolaus Święcicki († 1707), filius Abrahami et Annae n. Lubikowska. Anno 1697 Episcopus creatus, imprimis destinatus est ad sedem Kijoviensem, postea autem ad sedem Posnaniensem (ab anno 1699); cf. Nowacki Józef, Archidiecezja Poznańska w granicach historycznych i jej ustrój II, Poznań 1964, 109. 2 In textu editionis ex anno 1675 huius Dedicationis verba “Perillustris et Admodum Reverende Domine” (his et postea), sicut etiam “Soleam” typis rotundis alquantum mairis dimensionis redduntur.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==