Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

816 inspectio cordis raginta quatuor cubitorum; structura muri ex lapide iaspide, fundamenta omni pretioso lapide ornata: duodecim portae duodecim margaritae sunt; plateae civitatis aurum mundum: ipsa [f.185r] quoque civitas aurum mundum simile vitro mundo. Dominus autem omnipotens templum illius erit et Agnus46. Incolae civesque angeli Domini, et sancti utriusque sexus inter quos tanta concordia nunc viget vigebitque semper tantaque charitas, ut singula singulorum bona omnibus communia esse videantur: tantamque alter de alterius meritis, gloria ac beatitudine laetitiam percepit, quam iisdem ipse patiatur. Non ibi regnat invidia, non livor, sed omnibus omnia communia. O te infaustum! si non illi consortio quamprimum cupias interesse. 2. Propone tibi consideranda, quae in illa Sancta Civitate, corpus animaque simul, bona consequentur. Illud immortalitatem, impassibilitatema, agilitatem, claritatemque vix concipiendam acquiret; haec perfectam cum summa gloria beatitudinem habebit. a in ms. erronee: “impossibilitatem” Quod si singulo rum sensuum privilegiata dona vis agnoscere, meditare ut ibi visus claritatem perspicaciamque summam qua omnia sursum ac deorsum pene trabit accepturus sit; tactus incorruptibili vegetatione remunerandus; gustus omni suavitate variorum soporum, non ad sustentationem, sed ad satietatem delectationemque abundanturus; auditus diversis angelicorum concentuum modulis assiduo recreandus; odoratus denique fragrantiam insolitam ex omni re atque adeo ex ipso sui corpore, hausturus. 46 Cf. Apoc 21, 1-4. 9-22.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==