817 recollectiones quotidianae Stude ergo continuae tuorum sensuum mortificationi, si vis eorum delectari beatitudine. Praesertim vero intellectum voluntatemque tuam singulariter mortifica, cum his singularia in caelis dona praeparata sint. 3. Considera omnia, quae beati in caelo possident bona unicam Dei visionem antecellere. Ex qua omnis gloriae fons promanat: omnis copia beatitudinis descendit, omnis felicitas in omnes caelites derivatur, ita, ut ipsa caelestis haereditas, quam Servator mundi sui[s] sequacibus promisit, in hac ipsa beatifica visione sita sit. Optime hoc expressit Apocalypticus vates, inquiens: “Videbunt faciem eius: et nomen eius in frontibus [f.185v] eorum. Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos et regnabunt in sae- cula saeculorum” [Apoc 22, 4-5]. O quantis, vides, bonis, miseri peccatores se spoliant; imo quan- tis tu teipsum spolias, quoties legitime certare non vis? Regi saeculorum immortali et invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. [f. 186r – est vacuum] [ff. 186v-188r – in his ultimis foliis voluminis pro maniscripto IC adoperati, transcripta sunt ex Actibus Capitanatus Cernensis duo documenta ad IC non appartentia: uniu ex anno 1674 et aliud ex anno 1726, pro usu Conventus Gorensis PP. Marianorum].
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==