Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

815 recollectiones quotidianae 2. Attenta mentea revolve, quomodo eadem anima illa Dei, sepulchri lapidem penetrarit seseque mortuo corpori perfectissime, uti antea unita erat, uniens, illud a brevi quasi somno excitarit: gloriosumque et immortale reddiderit: ubi tunc illum paulo antehac dictum suum expletum est, quod [de] corpore suo in templi figura protulerat hoc modo: “Solvite templum hoc, et in btriduo reedificabob illud” [Io 2, 19]. a in ms. erronee: “mentis” b-b “tribus diebus excitabo” (BSV) 3. Expende, qualiter Redemptor primae a sua Resurectione gloriosissimae sanctissimae Parenti suae apparuerit eamque tanto maioribus gaudiis inundarit ac caelestibus deliciis recrearit, quanto gravioribus tempore suae passionis maioribusque fuerit affecta confectaque doloribus44. Hinc, disce, secundum mensuram tribulationum dari sensus Dei solatia: et quo aliquis plura in mundo adversitatum, persecutionum, calamitatum genera, amore Christi perpessus est, eo ampliori laetitiae perennisque consolationis copia in Regno immortali ditabitur. Hinc quoque collige, mortificandum nobis esse carnem nostram, ut gloriosior possit resurgere: quandoquidem, ut inquit, sub parabola Salvator, granum cadens in terram, nisi obmortuum fuerit, nullum fructum afferet45. [14.] Die Dominico, Vesperi De Caelesti Patria, ac Sempiterna Beatitudine 1. Pone tibi ab oculos, quam dilectissimus Christi discipulus in Apocalipsi descripsit exactissime civitatem, sanctam Ierusalem, aeternam omnium caelestium spirituum, ac beatorum hominum mansionem, habentem claritatem Dei: cuius murus centum quad- 44 Nihil tamen legitur in Evangelio, nec in dicto Catechismo, de hac apparitione Beatae Virginis Mariae; cf. ibid., pp. 179-180: Resuscitati apparitions. 45 Cf. Io 12, 24-25.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==