814 inspectio cordis Sit mons tam altus, latus et magnus, ut mille mundi; ex hoc vero monte Dei iussu post millionema[s] annorum vel ultra, aliqua volucris unum terrae granum accipiat et ad locum alium spacii aequalis transferat. Concedatur autem damnatis hic favor, ut tum a poenis suis liberi existant, cum ille mons hoc, quo dictum est, modo per unam volucrem alio fuerit translatus, utique miseri incredibili gaudio inundarent: quod tandem aliquando finis patiendi esset futurus. At eheu! sine fine patientur! nullus, nullus, nullus infernalium poenarum finis erit. a verbum e Polonico “mullion” adaptatum, id est: decies centena milia O, quis hic cum Augustino non exclamet, non roget: “Domine, hic ure, his seca, modo i[n] aeternum parcas”42. 13. Die Dominico, Mane [De Christi Descensione ad Limbum, Resurrectione et Apparitione B.V. Mariae] 1. Considera, ut divinissima Christi Domini anima e sanctissimo corpore excedens tot Angelorum cohortibus stipata sese ad limbi carceres contulerit: ubi quanta laetitia sanctorum illorum Patrum, quanto tripudio, qua exultatione fuerit excepta, difficile est mente concipere43. Etenim ut se in eorum conspectum dedit, vi immensi gaudii impulsi omnes clamabant: Advenisti [f.184v] desiderabilis, advenisti Salvator noster, promissio nostra, tot sae- culis expectate Messias. Quos sola tantummodo praesentia mirifice Christi illa anima reficiens e tenebris illis fatalibus educit, secumque ad sepulchrum ducit. 42 Non potui invenire hanc esclamationem in operibus S. Augustini secundum indicem generalem verborum. Asseritur tamen (sine citation) quod sic “serio clamat et precatur Augustinus” in: Drexelus Hieremias, Considerationes de Aeternitate, V. § 3 : Opera omnia, Antverpiae 1643, I, 15. 43 Cf. Catechismus Catholicae Ecclesiae, Città del Vaticano 1997, pp. 176-177, ubi paragraphus intitulatur: Christus descendit ad inferos.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==