813 recollectiones quotidianae dentibus stimulis bperurgebuntur, et gulosi ingenti siti ac fame cruciabuntur. Ibi luxuriosi et voluptatum amatores ardenti pice et faetido sulphure perfundentur et sicut furiosi canes prae dolore invidiosi ululabunt. Ibi superbi omni confusione replebuntur: et avari miserrima egestate arctabuntur. Nullum vitium erit: quod suum proprium cruciatum non habebit41. b “perurgentur” (ICK) O te miserrimum, qui tam piger hic ad poenitentiam mortificationemque subeundam reperiris, tam vero celer ad scelera [f.184r] perpetranda. Ah! miserere tui ipsius: agnosce malum venturum! Quid aliud ignis ille devorabit nisi peccata tua? quanto amplius tibi ipsi nunc parcis et carnem sequeris, tanto diutius postea lues et maiorem materiam comburendi reservas. Resipisce, emenda, satisfac. 2. Diligentius trutina, omnes infernales poenas simul etiam iunctas, poenam damni excedere, quae nihil aliud est, quam felicissimae illius Dei visionis privatio. Nam quemadmodum omnis caelitum laetitia, felicitas, voluptas beatitudoque in fruitione bea- tificae huius visionis consistit, sic e diverso modo in eiusdem privatione omnis damnatorum luctus, infelicitas tormenta ipsaque damnatio continetur. Heu: quam grave malum est! quam acerbus dolor! quam intoleranda poena! bono, cuius causa homo creatus est, spoliari! et a cae- lesti patria aeternum exulare. 3. Expendenda tibi est infernalium poenarum diuturnitas. Finem illae nullum sunt habiturae. Quamdiu Deus vivet, tamdiu damnati morientur et no[n] morientur! quamdiu deliciis in caelo Divi perfruentur! tamdiu illi tormentis afficientur in Inferno. At hoc, “quamdiu”, quando finietur? nunquam. 41 Thomas à Kempis, De Imitatione Christi (ICK), pp. 82-83, (L. I, c. 24, §§1014.) Attamen ultimi duo paragraphi in diverso ordine allegantur.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==