Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

810 inspectio cordis erronee scriptum est “externas” (de poenis externis iam dictum est supra in §§ 1 et 2, et hic est sermo de poenis internis) Primus ibi intellectus torquebitur beatorum caelestem gloriam trutinans et suam cum summa apprehensione poenam ac damnationem expendens. Memoria torquebitur praetentas sibi saeculi voluptates ac delectationes revocans, cruciatus vero in quos ob eas incidit apprehendens. Voluntas inexplicabili rabie se ipsam lacerabit et affliget, cum Deum esse iniustum, impium, immitem, crudelissimum tyrannum (quamvis iuste omnia patiantur damnati) qui eam tam diro modo puniat et aeternum mortificet, ruminabit. Sed non postremus erit ille dolor, quam vermis conscientiae, ex assidua peccatorum, minime iam proficua, recogitatione natus excitabit; qui tam acerbe viscera damnatorum rodet, ut mallent potius singuli omnium simul tormenta sustinere, quam ab hoc verme cruciari37. 11. Die Sabbati, Mane De Lateris Apertione, Depositione, Sepulturaque Christi Domini et Virginis Mariae Doloribus [f.183r] 1. Inauditum illud centurionis Longini facinus expende, qui cum accessisset ad crucem reliquis cum militibus Christumque Dominum iam extinctum animadvertisset, ab omnibus saeculis inaudita crudelitate, nec unquam cogitata, lanceam vibrans in latere Salvatoris demortui eam magno impetu ac furore demersit38. 37 Cf. Mc 9, 45. 47: “in gehennam ignis: ubi vermis eorum non moritur, et ignis not extinguitur”. 38 Cf. Io 19, 34. “Gesù era con tutta evidenza già morto [...]: tuttavia uno [dei soldati: ‘nonnulli putant fuisse Centurionem, nomine Longinum’] gli dette un colpo di lancia in direzione del cuore, guisto per non lasciare alcun dubio sulla morte di lui” ( Ricciotti G., Vita di Gesù Cristo, Roma 1940, II, 695).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==