Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

809 recollectiones quotidianae sissimarum ex flammis ad frigus valido impetu transvolantes, inde vero instar nivium densarum, aut congelatae grandinis, ad flammas revolare. Quam gravis haec poena est, cuius qualitas tam perfecte tamque cito permutatur, ut in momento animae in flammis quasi ferrum ignitum excandescant, in frigore autem repente quasi glacies concrescant. Ah! conare hic obsecro frigus spirituale superare, ne illud infernale patiaris aeternum! conare flammas furoris, et vesanae luxuriae incentivum mortificationibus seriis domare, ne flammis illis indomitis puniaris. [f.182v] 2. Reliquas inferni poenas externas mente complectere: Ignem graviter urentem et minimam lucem causantem, tamque fortem ut etiam animas, quae incorporeae sunt penetret; tam vero variis attributis adaptatum, ut nihil minuat ex membris humanis et post generale iudicium transactum, quamvis illa continuo adurat, cum tamen videmus hic corpora ustulari. Complectere palpabiles tenebras, sempiternam noctem conficientes; intolerandam gravissimorum foetorum qui illuc ex mundo confluent universi mephytim; terrores spectra, insultationes, exprobrationes et tormenta daemonum, quibus mortales afficiunt; angustias, ob quas animae, instar halecum in dolio con- clusarum spessabuntur; querelas, gemitus, maledictiones, blasphemias, fletum stridoremque dentium36, quae nunquam damnatos destituent. O te felicem, si hic velis in te sponte des[a]evire cum discretione, quam potius ibi coactus infinita pati genera tormentorum. 3. Iam ad contemplandasa internasb damnatorum poenas animum transfer: ac praecipue trium animae potentiarum, intellectus, memoriae, voluntatis apprehende tormenta. a in ms. : “ad contemplandum [...] poenas”, sed talem constructionem regulae grammaticae non admittunt b in ms. ob inadvertentiam hic 36 Cf. Mt 8, 12; 13, 42. 50; 22, 13; 24, 51; Lc 13, 28.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==