Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

811 recollectiones quotidianae O Deus! O caelum! O universae res creatae obstupescite super hoc! Quis unquam in mortuum des[a]eviit? ipsae ferae, ipsi canes in iam laceratum canem non amplius saeviunt, sed eo extincto abscedunt. O immensam Christi Domini humilitatem, quae se his omnibus postposuit et post mortem etiam humanam rabiem, suo in corpore voluit experiri. Sed anima mea cogita Christum ignominiam plagae huius pertulisse, dolorem vero omnem in beatam Virginem Mariam fuisse derivatum, quae non secus affecta tunc fuit atque si ipsius latus ac cor fuisset tran[s]fixum. Quare debes multa Filio, sed Matri quo- que non pauca deberi a te considera. 2. Expende fidissimum illum Christi Domini amicum ac discipulum Iosephum ab Arimathea ad Pilatum accessisse ab eoque deponendi Domini corporis de cruce facultatem petiisse atque ea obtenta illico se ad montem Calvariae contulisse adiuvanteque pientissimo viro Nicodemo ex probrosa illa trabe Magistrum suum iam extinctum non sine lachrymis in Matris virgineum sinum deposuisse39. Hic parum cogita, qualesa tunc erant Virginis Matris sensus! quae mens! quis dolor, cum aeterni Patris Filium, atque adeo suum misere, toto corpore dilaniatum inspexerit! gemebat, fundebat lachrymas, quibus membra Domini loco alicuius liquoris abluebat sanguinolenta. Idem sancta amatrix Magdalena, idemMaria Iacobi ac Salome, idem aliae quoque piae matronae, una cum familiaribus ipsius faciebant. a in ms. insolite: “quis” Tandem omnes sese ad luctuosissimum funus proripuerunt et Nicodemus quidem myrrhae et aloes quasi libras centum, in divina illa membra pia liberalitate effundit, alter mercatus sindonem 39 Cf. Mt 27, 57-58; Mc 15, 42-45; Lc 23, 50-52, Io 19, 38. Nihil tamen in Evangelio de depositioe corporis Christi ‘in Matris virgineum sinum’. Secundum Traditionem Mater Iesu ‘certamente non rinunziò alla dolorosa gioia di accogliere fra le sue braccia a salma [di Gesù] appena fu calate dalla croce’ (Ricciotti G., op. cit., 746.)

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==