806 inspectio cordis aperiens una cum malis universis spiritibus aeternum in barathro infernalium poenarum excruciandos devorabit et quidquid foetorum erit tum in superficie ipsius, id totum cum illis attrahet. a “discedite a me” (BSV) Iustos autem idem Iudex a dextris placidissime intuitus, suavissima voce eos ad aeterna gaudia capienda invitabit in hunc modum: “Venite, benedicti Patris mei, etb posidete cRegnum, quod paratum est vobis a Patre meo in sempiternumc” [Mt 25, 34]. b om. “et” (BSV) c-c “paratum vobis regnum a constitutione mundi” (BSV) Disce hinc puritati conscientiae incumbere, quae sola secura erit in illius Iudicis tribunali, qui muneribus non placatur nec excusationes excipit, sed quod iustum est iudicabit. 9. Die Veneris, Mane De Baiulatione Crucis, Suspensione et Morte Christi Domini 1. Considera, non raro ad mundi tribunal damnari innocentiam, scelus absolvi. Hoc te docet Christus innocentissimus condemnatus, et Barabbas sceleratissimus liberatus. Cum enim esset consuetudo, pro solemni Paschatis die dimittendi unum vinctum in gratiam populi, maluit hic et petiit, sine controversia a summis sacerdotibus Pharisaeisque stimulatus, dimitti sibi Barabbam, Christum autem crucifigi23. O inauditam odii magnitudinem! o facinus omni creaturae detestandum! o impietatem iniustitiae maximae coniunctam! Igitur latro [f.181v] propter caedem factam captus liberabitur? liberatur. Iesus ex invidia praetori traditus damnabitur? damnatur. Lotis enim Pilatus manibus, consilio Senatorum coacto, maioris partis 23 Cf. Mt 27, 15-26.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==