807 recollectiones quotidianae calculis approbatam morti mortis sententiam24 legi iubet. Quam? “Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum” [ Iob19, 19] crucifigatur. At nihil mali fecit? crucifigatur. At Iustus, florens ut palma, Sanctus Sanctorum est? omnino crucifigatur. O anima, decretum hoc immutabile crucifigendi Domini tu constituisti! Oportuit enim mori unum hominem pro populo25: Christum, pro te: Ah! saltem iterum tuis eum peccatis non crucifigas. Sed iam baiulans sibi crucem, pientissimus Athletes ascendit in eum, quem dicimus Calvariae locum26. Comitare illum anima mea: quia illum et Mater Sanctissima comitatur: desidera ipsum in portanda cruce adiuvare: quia et Mater castissima desiderat, sed non potest: tu potes, spiritualem crucem hilariter ferendo. 2. Postquam iam ad locum supplicii, anima mea, cum Christo Domino pervenisti. Vide ut milites vestem corpori sanctissimo glutine sanguinis agglutinatam, summa cum atrocitate detrahant27! Cum enim Christus ad columnam dirissime caesus fuisset, suam illam tunicam per totum contextam assumpsit: quae ita vulneribus sanguine concreto adhaesit, ut magno nisu detrahi deberet: hinc ea detracta totum corpus quasi una plaga apparuit: totus Iesus cruentus, nec minimum spatium etiam ad defigendam acum omni in corpore intactum, illaesum, aut integrum cernebatur. Dis- ce tu hinc amorem proprium, voluntatem propriam, iudicium proprium exuere. Et simul pravarum consuetudinum habitum omni conatu exue ac depone. 3. Intuere quo crudelitatis genere Christum Dominum in terram [f.182r] proiectum, carnifices Cruci affigant; et in summum ludibrium inter duos latrones universorum Regem collocent! Audi 24 Nescitur ubi P. Papczyński invenit notitiam hic his verbis expressam: “consilio Senatorum [...] mortis sententiam”. In Evangeliis non invenitur ulla confirmatio hius notitiae, nec potui invenire eam in opera apocripho: Rahnani Ignatius Ephrem II, ed., Acta Pilati, in Monte Libano 1908. 25 Cf. Io 18, 14. 26 Cf. Io 19, 17. 27 Cf. Io 19, 23-24.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==